BCCCAP00000000000000000000547

284 DE DEO CREANTE, th. 18, n. 505-508 b) Alii, e contra, docent angelos fuisse ad ordinem supernaturalem elevatos in ipso instanti eorum creationis (4). Ex auctoritate Sancti Augustini.- «Deus eos (angelos) ... creavit si– mul eis condens naturam et largiens gratiam» (5). ART. III De Angelorum lapsu THESIS 18.ª: Angeli boni gloriam adepti sunt; angeli vero mali, propria culpa, damnati sunt, et poena aeterna damni et ignis pu– niuntur. Pars l.ª: Angeli boni gloriam adepti sunt. 506. Censura.- Est doctrina de fide. Probatur ex Sacra Scriptura.- In Scriptura dicitur: «Vident faciem Patris» ( 1). Post resurrectionem justi «erunt sicut angeli Dei in caelo» (2). Jam– vero visio Dei beatitudinem gloriae secum fert, et justi, post resurrec– tionem, visione beata fruentur in patria. Ergo angeli boni eam jam possident. 507. Scholion. a) Quaestio est inter theologos circa instans in quo angeli beatitudinem gloriae meruerint, an scilicet per opera ministeria– lia quae operaturi essent, ita ut praemium praecesserit merita (3), an per opera praecedentia beatitudinem, non tempore, sed natura (4). an per opera tempore praecedentia praemium (5). Haec ultima sententia nobis praeferenda videtur quia opera tem– pore praecedere debent meritum; unde et angeli, prlus tempore, ac– tum bonum elicuerunt, deinde vero praemium acceperunt. 508. b) Quaestio alia agitatur inter theologos circa tempus in quo praemium acceperint. Respondeo: Angeli praemium adepti sunt post primum actum per– fectum meriti. Ad cujus intelligentiam sclre oportet angelos bonos ctuos saltem ac– tus meritorios elicuisse: unum imperfectum, in ipso instanti creatio– nis quando receperunt gratiam sanctificantem; et secundum, quando, gratia sanctificanti ornati Deum dilexerunt. (4) STUS. THOMAS, 1, q. 62, ª· 3; STUS. ALBERTUS MAGNUS, In II Sent, d!st. 4, a. 1; CAJETANUS, In I, q. 62, a. 3; SOTUS, De natura et gratia, lib. 1, c. 5. (5) DP Civit. Dei. lib. 12. c. 9, n. 2; Journel, 1755. (1) Mt., 18, 10. 12) Mt., 27, 30 (3) ~fagister sent., II smt., d!st. 5, n. 7. (4) STUs. BONAVENTURA, In II scnt., d!st, 5, q, 1; RICHARDUS, In II Sent., dit. 5, a. 2, q l. (5) STUS, THOMAS, 1, q, 62, a 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz