BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA ANGELORUM, th. 12, n. 486-487 273 486. Utrum angeli differant specie.- Angeli specie differunt inter se (Doctrina communis). Plures sententiae: a) Aliqui dicunt omnes angelos esse unius ejus– demque speciei (8). b) Alii contendunt omnes angelos unius hierarchiae, aut saltem unius ordinis, esse ejusdem speciei, eo quod angeli distinguantur prop– ter diversitatem ministerii (9). c) Aliqui denique dicunt omnes angelos specie differre, ita ut tot sint specie distincti quot angeli existant; sed isti adhuc quaerunt de possibilitate, et in distinctas abeunt sententias; dum enim aliqui (10) dicunt Deum nequidem de potentia absoluta facere posse duos angelos ejusdem speciei, alii, e contra, id neri posse existimant de potentia Dei extraordinaria (11). Probatur.-Ubi principium individuationis idem est ac principium specificationis, necessario tot sunt species quot individua. Atqui in angeEs idem est principium individuationis et specificationis. Ergo in angelis tot sunt species quot individua, ac ideo specie differunt in– ter se (12). 487. Utrum angeli sint in loco.-Angeli, dum suam exercent virtu- tem, sunt in loco, et quidem definitive. Non sunt circumscriptive quia quantítatem dimensivam non habent. Non sunt ubique, quia id competit solí Deo. sunt tamen in aliquo loco, si suam virtutem exercent; et quia eorum virtus est limitata et finita, sunt definitive. «Per applicationem igitur virtutis angelicae ad aliquem locum qua– iitercumque, dicitur angelus esse in loco corporeo» (13). Hinc: a) Non repugnat unum angelum esse in pluribus locis in– adaequate, quatenus in ipsis influat partem suae virtutis operativae; quod si in uno determinato loco totam suam virtutem finitam exserat, nonnisi in uno loco erit angelus, in eo scilicet in quo totam suam virtutem exserit. b) Non repugnat angelos esse in eodem loco inadaequato quate– nus duo angeli possunt partialiter concurrere ad eumdem effectum. c) Non repugnat angelum esse nullibi; angeli enim sunt in loco per contactum virtutis; quare si hunc contactum non habent, nec di– cendi sunt esse in loco; quapropter tune sunt nullibi. d) Non repugnat angelum localiter moveri, motu tamen improprio. eo quod possit suam virtutem in uno Joco applicare, et deinde in alio; unde, derelicto priori loco. incipit esse in alío (14). (8) Ita STUS. ALBERTUS MAGN1TS, Summa theol.. p. 2. tr. 2, q. 8; STUS. BONA• VENT1JRA, In JI Sent.. dist. 3, p. 1, ª· 2, q. 1; BECCANUS, Smnma theolog. Scholastic., p 1, tr. 3. c. 1, q. 4. (9) Ita ALEXANDER ALENSIS, p. 2. q. 20, memb. 6, ª· 2; VALENTIA., in l, disp. 4, q. 1, p 3 ( 10) l ta CAJETANUS, De ente et esscntia, c. 5, q. 9; BILLUART, De Angelis, diss. 1, a. 5. et alii. (11) BAÑEZ. in l. Q. 50. a 4; SCOTUS, JI sent., diss. 3, q. 7; SUAREZ, Metaphystc., d!sp. 5. sect. 2, n. 21-30. (12) In II Sent., dist. 3, q. 1, a. 4. (13) l. q. 52. a. l. (14) 1, q. 53, a. 2 et 3; de tota hac quaestione Angelorum cfr. VAcANT, in DTC. a. Ange. MAN. THEOL, DOGM.-19.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz