BCCCAP00000000000000000000547

DE CAUSA MUNDI EXEMPLARI, th. 4, n. 421-422 235 Ex Traditione. l.º) Patres unanimiter in eo sunt quod mundus non est ab aeterno, sed quod, e contra, incepit in tempore; et quia res extra omne possibile dubium -est, sufficiat aliqua testimonia adducere. Stus. Irenaeus: «Dicant quod sine initio et sine fine vere et sernper idem, et eodem modo se habens, solus est Deus qui est omnium Do– minus. Quod autem sunt ab illo, omnia, quaecumque Jacta sunt et Jiunt, initium quidem suum accipiunt generationis, et per hoc inferiora sunt ab eo qui• ea Jacit, quoniam non sunt ingenita» (27). Stus. Athanasius: «lllae enim ( creaturae) ex nihilo sunt, nec erant antequam Jierent» (28). 2.º) Aliud argumentum ex eo desumi potest quod Patres divinita– tem Verbi probare et propugnare intendentes contra Arianos, rationem adduceban1, aeternitatis quae, juxta Scripturas, ei comp-etebat. Jamvero hoc argumentum inanitate gauder-et, si Patres aet-ernitatem mundi ad– misissent; quare Conc. Nicaenum hanc eruebat conclusion-em contra Arianos: «Quicumque dícit Filium creaturam, dicit eurn cepisse»; cum igitur Filim, non inc-ep-erit, nec dici debet creatura. Ex ratione theologica.-Nequit probari factum creationis in tempore, nisi in quantum d-emonstratur impossibilitas creationis aeternae; cum igitur hanc d-emonstrationem, utpote philosophicam, ad Philosophiam mandemus, aliquas tantum rationes congruentiae adducemus. Deus, eo fine mundum crnavit, ut posset ab omnibus agnosci ejus infinita perfectio, sapientia scilicet, potentia, atque a.b aliis a se sum– ma independentia. Jamv-ero ad hunc finem consequendum quam maxi– me conveniens -erat ut mundum creasset in tempore, non vero ab aeter– no. Ergo mundus creatus est in tempore (29). Prob. minor.: Nam si mundus est in tempore creatus, facile per– venitur in cognitionem illius qui creavit ipsum; perfectionis quam repraesentat, sapientiae qua est ordinatus: potentiae qua de nihilo fuit eductus, et tandem summae independentiae, quia ab ipso non indi– gebat (30). § II.-DE CAUSA MUNDI EXEMPLARI 422. Connexio materiae.- Cum jam in sup-erioribus abundanter, quantum 2xistimamus, actmr. fuerit de causa mundi efjiciente, deque aliquibus rlct-erminationibus ipsius, de ejus scilicet unicitate, libertate et tempora.li actione creativa, ad alias causas considerandas venien– dum jam est; causa enim efficiens, saltem si est intellectualis et ratio– nalis, agit propter aliquem finem; quare considerari oportet causa fina– lis mundi; sed quia agens intellectuale operatur juxta aliquam ideam in mente sua praeconceptam ad cujus imitationem effectum producit, (27) (2fl) (29) (30) Adv. haer., lib. 2, c. 34, n. 2. Adv" Arianos, or 1, n. 29; cfr. Journel, 179, 391. 206, 207, 447, 761, 2284. De pat., q. 3. a. 17, ad 8; contr. Gent., lib. 1, c. 13; lib. 2, c. 38; 1, q. 46, u 1, ad 6. Cfr. hoc argumentum plene evolutum apud MAZZELLA, op. cit., pag, 60.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz