BCCCAP00000000000000000000547

228 DE DEO CREANTE, th. 2, n. 408-410 tores esse qualiscumque substantiae, ipsi os diaboli sunt, qui est eorum pater. Creaturae enim cum sint, non sunt conditores. Omnium autem opifex et provisor et conservator Deus est, solus increatus; in Patre et Filio et Spiritu Sancto laudatus et glorificatus» (13). Pars 2.ª: Nulla creatura potest esse causa principalis nec instrumentalis. A) NON POTEST ESSE CAUSA PRINCIPALIS 408.-Causa principalis est illa quae, virtute propria, producit effec– tum sibi proportionatum; haec causa principalis tripliciter posset con– siderari: a) ita ut in suo operari ess•et a Deo omnino independens; b) ita ut ejus virtus sese extenderet ad quodlibet creabile, vel c) ita ut sit a Deo dependens et ad aliquem determinatum ordinem creabilium restricta. Uti patet, prorsus inadmissibile est quod detur causa principalis duo– bus prioribus modis considerata; quaestio igitur est de tertio. 409. Adversarii.- Hanc sententiarn adrniserunt Durandus, Gabriel Biel et Arriaga (14). Censura.-Nostra sententia est communis. 410. Probatur ex Sacra Scriptura.-In qua virtus creatrix exhibetur nobis tanquam signum divinitatis: «Quoniam omnes dii gentium daemo– nia; Dominus autem caelos fecit» (15). «Sic ergo dicetis eis: Dii qui caelos et terrarri non fecernnt, pereant de terra, et de his quae sub caelo sunt. Qui facit terram in fortitudine. sua, praeparat orbem in sapi.entia sua, et prudentia sua extendit cae– los» (16). Ex Traditione.-Patres unanimiter probarunt contra Arianos divini– tatern Verbi ex eo quod Verburn creaverit mundum. Atqui hoc argumen– turn nihil valeret si Deus posset communicare creaturis virtutern creandi. Ergo. Stus. Athanasius: «Quomodo potest quod creatur, creare? aut qut creat, creari?» (17). Ex ratione theologica.- •iRespondeo dicendum quod satis apparet in primo aspectu secundum praemissa quod creare non potest esse propria actio nisi solius Dei; oportet enim universaliores effectus in universa– liares et priores causas reducere. Inter omnes autem effectus univer– salissimum est ipsum esse. Unde oportet quod sit proprius effectus primae et universalissimae causae, quae est Deus... Producere autem esse ab- (13) De ,lid. orth., 2, 3; Journel, 2356. (14) DURANDUS, in II Sent., dist. 1, q, 4; ARRIAGA, Disputationes metaphysicae d. 11. (15) Ps. 95, 5. (16) Jerm., 10, 10; cfr. Is., 37, 16; 40, 26-28; Baruch, 3, 32. (17) Epist. ad Afros., 4; PG., 26, 1035.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz