BCCCAP00000000000000000000547

DE MODO LOQUENDI DE SSMA. TRINITATE, n. 387-389 21I nomen proprium Tertiae Personae. Nam nihil originem habet per. mo– dum primi doni nisi quod originem habet per modum amoris; amor enim est ratio cujuslibet gratuitae donationis; ideo enim aliquid damus gra– tis alicui, quia volumus ei bonum; primum donum quod damus est amor quo ei volumus bonum. Unde amor est primum donum, per quod om– nia alia dona gratuita donantur. Sed Tertia Persona procedit ut Amor. Ergo procecUt ipsa in ratione primi doni, et ideo Donum est proprium nomen ejus (6). 387. Nomina appro:priata.-- Nomina appropriata, sunt illa quibus un·l Personae aliqua tribuuntur essentialia, vel tribus Personis commu– nia, propter aliquam specialern relationern quam haec attributa habent cum charactere personali illius Personae cui tribuuntur. Primae personae.-Quia prima persona est principium sine princi– pio, a quo cuneta procedunt, jure ei appropriantur: aeternitas, omni– potentia, creatio, conservatio, Providentia, et generatim ea omnia quae ad potentiarn spectant. Secundae Personae.- Quia Secunda Persona procedit secunduhi operationem Dei immanentem intellectualem, jure appropriantur ea quae ad sapientiam spectant, utputa Sapientia, et opera sapientiae, rerum. dispositio, reparatio generis humani. Tertiae Personae.-Quia procedit ut amor secundum operationem vo– luntatis, jure ei appropriantur. bonitas et opera ad extra quae bonitatem Dei manifestant, utputa caritas. sancti_ticatio per infusionem gratiae, inhabitatio (7). Regula 2.ª Vitandae sunt Iocutiones quae vel unitatem naturae destruere, vel distinctionem Personarum auferre videantur. 388. Dicenduín est: Deus est trinus, non vero triplex. Pater est alius a Filio; non vero, aliud a Filio. Deus est unus, non vero unicus, vel solitarius. Deus est unus in tribus personis distinctis, non vero in tribus personis distinctus (8). § II.-REGULAE SPECIALES 389. l.º) Nomina substantiva essentialia, tum concreta tum abs– tracta, quae referuntur ad essentiam vel ad attributa essentialia, prae– dicari debent in singulari: Pater est Deitas, Deus, Creator... 2.º) Nomina adjectiva essentialia, quae directe significant personas, possunt praedicari de singulis personis: Pater est aeternus, sapiens ... ; (6) 1, q. 38, e.. 2. (7) 1, q. 39, ª· 3-6; Cfr. VAN NOORT, n. 249; LERCHER, OP. cit., n. 428-432. (8) DENZINGER, 278, 1596, 432.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz