BCCCAP00000000000000000000547

DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI, th. 5, n. 275 141) aut divisio excogitari, ita ut Filius absque Patre intelligatur, aut Spi– ritus sejungatur a Filio» (18). Orígenes dicit quod Spiritus Sanctus <<necessaria quadam relatione refertur ad Filium» a quo etiam habet <<non solum ut sit, sed ut sit sapiens, et intellectualis et justus, et quidquid eum esse intelligere oportet» ( 19). Express e: Stus. Ephrem: «Spiritus Sanctus procedit a Patre et Fi– lio» (20). Stus. Epiphanius: «Spiritus e Patre et Filio spirat» (21). Dydimus Alex: <,Neque alia substant'li.a est Spiritus Sancti praeter id quod datur ei a Filio», nam «Spiritus Sanctus ... ex Patre et me est; hoc enim ipsum quod subsistit et. Ioquitur, a Patre et me illi est» (22). Aliquandu Patres Graeci, immo et aliqui Latini, dicunt Spiritum Sanctum procedere a Patre per Filium; quam formulam posteriores Graeci in falsum sensum detorquent. Dicunt enim quod per hunc mo– dum dicendi velint exprimere quod Pater solus, postquam genuerit Fi– lium, ipse etiam solus spiret Spiritum Sanctum. Verum hic modus intelligendi sustineri nequit; sed sensus hujus for– mulae ita explicandus est: quod Filius acceperit a Patre esse principium Spiritus Sancti, ita ut, simul cum Patre, unum principium constituat spirativum Spiritus Sancti: quapropter spiratio, qua procedit Spiritus Sanctus, una est actio, quae in Deo Patre est tanquam in principio sine principio, tanquam in primo fonte; in Filio autem, tanquam a Patre communicata (23). Ex ratione theologica. a) Scimus -ex rev-elation-e tres adesse in Deo personas r-ea!iter inter se distinetas, Patrem scilicet, Filium et Spiritum Sanctum; scimus pra-eterea in divinis omnia esse unum, et nullam ibi inveniri distinctionem nisi ratione originis unius ab alia persona. Quapropter si Spiritus Sanctus non procederet a Patre simul ac a Filio. nulla -esset ratio distinctionis ipsum ínter et alias Personas Ergo necesse est quod Spiritus Sanctus procedat a Patre et a Filio. «Haec est, scribit Suarezius, una ex potentissimis rationibus qua nostri Theologi contra Graecos utuntur» (24). Dices forsitan: Posset procedere a Patre solo, et tune ratione originis distingueretur ab aliis Personis. Respondeo: Distingueretur utique a Patre, sed non a Filio (25). (18) De Spiritu sancto, c. 18, n. 45; Journcl, 940. (19) In Joan.. t. 2, c. 10. n. 75; Journcl, 951. (20) Hymn. de def. et Trin., 11; Journel, 714. (21) Ancoratus, 75, 8; Adv. haer., 62, 4. (22) De Spiritu Sancto, 37, 34; Journel, 1067. (23) DENZINGER, 691; cfr. LERCHER, op. cit., n. 343. (24) SUÁP.EZ, De SS. Trinitatis myster., lib. 10, c. 2, n. l. (25) Cfr. J. SLIPYJ. Nmn Spiritus Sanctus a Filio distingucretur si ab eo non procederet?, 1928. Quaerunt theologi utrum uni8a ratio distinctionis Spiritus Sancti a Fili::> ~it cjus processio, ita ut si ab eo non procederet, non posset aliter demons– trari ejus realis distinctio; quaestio enim est dialectica. ScoTus, ejusque discipuli, dicunt Spiritum Sanctum de facto realiter dis– tinguí a Filio per relationem originis, sed negant hanc esse unicam rationem distinctionis; distingueretur enim realiter ab eo per ejus constitutivum. STus. THOMAS, e contra, et generatim omnes theologi affirmant hanc esse MAN. THECL. DOGM.-11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz