BCCCAP00000000000000000000547

DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI, th. 5, n. 271-273 143 271. 2. 0 ) Spiritus Sanctus mittitur a Filio. «Cum autem venerit Paraclitus, quern ego mittam vobis a Pa– tre» (7). Jamvero haec vox «mittere» habitudinem dicit ad mittent-em et ad eum ad quem aliquis mittitur; de missione, prout respicit ad eos ad quos mittitur Spiritus Sanctus, nempe ad homines, pastea fiet sermo, ubi agetur de peculiari modo essendi quem in ipsis acquirit Spiritus Sanctus ratione novi effectus novam atque specialem praesentiam im– portantis. In testimonio supra allato agitur de habitudine Spiritus Sancti, qui dicitur missus, ad mittent{;m, qui est Filius. Nunc autem, sub hoc respectu aliquis mittitur ab alio quatenus vel ratione imperii vel con– silii ab ipso accepti, in aliam partem proficiscitur, vel ratione originis, quatenus ab ipso procedit per naturae communicationem. Jamvero pri– mum aperte repugnat aequalitati Filii et Spiritus Sancti, qui eamdem numero naturam habent. Ergo necesse est quod in tantum dicatur Spi– ritus Sanctus mitti a Filio in quantum ab isto accipit naturam divinam. «Spiritum mitti a Filio, ait Van der M-eersch, importat procedere a Filio in ipsa natura divina seu ab illo accipere divinam naturam» (8). 272. 3.º) In Sacra Scriptura Spiritus Sanctus dicitur Spiritus Fi– lii, Spiritus Christi, Spiritus Jesu. «Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pa– ter» (9). «Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus» (10). «Vetati sunt a SpirUu Sancto loqui verbum in Asia... Tentabant ire in Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Jesu» (11). Nunc aut-em, Spiritus Filii, vel Christi, vel Jesu nihil aliud sonare videtur nisi spiramen Filii, id est quod per spirationem procedat a Filio quia nulla alia excogitari potest inter Filium et Spiritum Sanctum re– latio praeter relationem originis. Q11od etfam luculentissime confirmatur ex eo quod, fatentibus ipsis Graecis, Spiritus Patris nihil aliud sibi vult nisi quod spiratione proce– dat a PaI re; pari igitur modo Spiritus Filii nihil aliud significari neces– se est nisi quod spiratione procedat a Filio. 273. Ex Traditione.--Iniprimis notandum est quod in prioribus Ec– clesiae temporibus nulla fuit de Spiritu Sancto specialis cum haereticis disputatio; quaestio enim christologica circa divinitatem et veram hu– manitatem agitata fuit contra Ebionitas, Cerinthianos, Docetas, Mani– chaeos, Sabellianos et Arianos ... ; quapropter mirandum nobis non est quod Patres Apostolici et primi Apologetae nihil fere curarent de divi– nitate Tertiae Personae et de modo quo ab alia vel ab aliis procederet; denique tandem, quando post Concilium Nicaenum (325) haeresis aria- (7) Joan., 15, 26. (8) VAN DER MEERSCH, De Deo Trino, pag. 532. (9) Ad Gal., 4, 6. (10) Ad Rom., 8, 9. (11) Act. Apost., 16, 6-7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz