BCCCAP00000000000000000000547
DE E..XISTENTIA TRINITATIS, th. 1, n. 232 115 e) Denique, persona est subj€ctum naturae intellectualis per se ip– sum operans. Jamvero Filius est <,subjectum intcllectualis naturae»– quia est Deus; est «per se o'!)erans», quia ei tribuuntur operationes, quemadmodum gigni, mitti, constitui ha-eredem ... 232. 3.'· Quoad Spiritum Sanctum. a) Spiritus Sanctus est Deus. a) Appellatur Deus simpliciter: «Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri Spiritui Sancto?... Non es mentitus hominibus, sed Deo» (79). «Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vo– bis?» (80). b) Spiritui Sancto tribuuntur ea quae sunt Deo maxime propria: Scientia divina: «Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei .. , quae Dei sunt nema cognovit nisi Spiritus Dei» (81). Inspiratío prophetarum: <,Non enim volun tate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines» (82). Justificatio hominum: «Quia caritas Dei difj'usa est in cordibus nos– tris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis» (83). «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest in– tr0ire .. . » (84). Conceptio Verbi in utero Mariae: «Quod in ea natum est, de Spi– ritu Sancto est... Spiritus Sanctus superveniet in te ... » (85). Largitio charismatum: «Haec ... operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult» ( 86). b) Spiritus Sanctus realiter distinguitur a Patre et a Filio.- L°) Dis– tinguitur a Patre: Nam Filius rogat Patrem, et iste mitiit Spiritum Sanctum, a quo etiam procedit. «Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me» ( 87). «Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine, meo, (88). · 2.º) Distinguitur a Filio: Nam Spiritus Sanctus mittitur a Patre in nomine Filii; est alius a Filio; mittet1tr a Filio quando Filius abierit e mundo, et tune Spiritus Sanctus testimonium perhibebit de Filio ... , etc. «Ego rogaba Fatrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, (89). (79) Act. Apost., 5, 3-4. (80) I Cor., 6. 19, (81) I Cor,. 2, 10-12. (82) II Petr., 1, 21. (83) Ad Rom,, 5, 5. (84) Joan., 3. 5. (85) Mt., 1, 20; Luc., 1, 35. (86) I Cor., 12, 11. (87) Joan., 14, 26. (88) Joan., 14, 26. (89) Joan., 14, 16-17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz