BCCCAP00000000000000000000547

DE POTENTIA DEI, th. 20, n. 211-212 101 pium operationum ad extra, etsi re unum atque ídem sit principium activum, nempe intellectus et voluntas, at non unum est objectum ipsius principii. 211. Divisio potentiae divinae.-Potentia divina dividi solet in abso– lutani et ordinatam. At non una est apud Theologos hujus divisionis explicatio. Explicatio communior. Absoluta ea est qua Deus potest !acere quid– quid vult. Ordinata vero est illa qua Deus facere potest quidquid, attento praesenti rerum ordine, facere decrevit. Prima extenditur ad omnia pos– sibilia; secunda vero limitatur ad praesentem rerum ordinem ab aeterno electum. Hinc Deus, de potentia absoluta, potuisset hominem relinquere in statu mere naturali; de potentia vero ordinata non potest hoc facere, quia, consequenter ad decretum elevationis hominis ad finem superna– turalem, debet hominem reapse elevare. 212. Alia explicatio.-Deus facit potentia absoluta ea quae sunt praeter leges consuetas: e. g. miracula. Potentia vero ordinata, ea quae fiunt secundum modum et leges communes tum naturae (e. g. ortus so– lis), tum gratiae (e. g. justificatio per sacramenta). Juxta hanc explica– tionem, potentia divina aptius diceretur ordinaria vel extraordinaria. Admitti non debet explicatio Jansenistica, secundum quam potentia absoluta ea esset qua Deus posset aliquid facere abstrahendo ab ejus sapientia et sanctitate; ordinata vero, ea qua Deus nonnisi sa¡:;:enter ageret. Nam in Deo idem est potentia ac essentia, idem potentia ac intellectrn:; et voluntas ; «unde nihil esse potest in po– tentia divina quod non possit esse in voluntate justa ipsius et in intellectu sapiente ejus» 05). (15) 1, q. 25, a. 5, ad l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz