BCCCAP00000000000000000000547
DE DIVINA PROVIDENTIA, th. 15, n. 154 81 Respondendum est. a) Deum malum morale velle non posse nec per se, nec per accidens; posse tamen illud permittere. Non per se, quia Deus non potest velle malum ratione sui. Non per accidens, quia ex malo morali consequi non potest aliquod bonum majus eo qua privat, nam malum morale est contra supremum bonum hominis. Potest permittere, quia talis permissio repugnare non videtur, si adsit ratio permittendi malum, et si malum permissum possit in bonum ordi– nari. Atqui utraque conditio verificatur. Ergo Deus potest permittere malum morale. 1. 0 ) Adest ratio permittendi malum morale. Nam si Deus teneretur impedire omne malum morale, deberet, vel non creare creaturas liberas defectibiles, vel ortum impedire creaturarum quas praevidit sua libertate :abusuras; in utroque casu independentia Dei penitus destrueretur. Hinc independentia Dei exigit ut creaturas liberas creare possit, et ·est ratio sufficiens permittendi malum morale. 2. 0 ) Peccatum permissum ordinari potest ad bonum, si ex ipso multa oriantur bona. Jamvero ita est, nam locus datur exercitio multarum virtutum, nwnifestantur attributa divina, misericordia, justitia, longani– mitas... ; magis elucent merita sanctorum. III.-DE INAEQUALI BONORUM DISTRIBUTIONE. 154. Duplex inaequalis bonorum temporalium distributio considerari potest: una ex eo quod alii abundent, alii vero minus habeant; alia vero ex eo quod bona naturalia non aeque distribuantur juxta merita homi– num, sed potius contrarium accidat, nam impiis potius quam justis dantur. Respondendum est: a) Primam considerationem nullam continere difficultatem, eo quod inaequalis bonorum temporalium distributio a multis causis naturalibus sive necessariis sive liberis pendeat; immo quam maxime convenit perfectioni universi. b) Secundam considerationem falso niti fundamento vel supposito, nam verum non est quod mala semper obveniant justis, bona vero sem– per impiis; nam, teste experientia, bona et mala indiscriminatim bonis et malis hominibus contingunt. Sed praeterea dicendum est quod, cum finis hominis essentialiter in possessione Dei consistat, ejus beatitudo quaerenda non sit in possessio– ne bonorum hujus vitae, sed alterius et aeternae; et ideo hominis beati– tudo non debet aestimari ex summa divitiarum, honorum, potestatis hujus saeculi. Denique, quod justi affligantur in hoc mundo, impii vero fruantur, sic explicare potest: Nemo est, inter homines malos, tam malus ac per– versus, ut nullum habeat meritum, simulque nemo, ínter homines bonos, tam optimu.3, ut nullum habeat demeritum. Hinc Deus aliquo::1 praemium temporale largitur impiis in hac vita eo quod isti ab aeterna excludan– tur; et aliquam poenam temporalem infligit justis qua a peccatis suis purificentur: «Prosunt ista mala, ait Stus. Augustinus ... , vez ad emen– danda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad de- :MAN. TUEOL. DOGM.-7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz