BCCCAP00000000000000000000545
738 2 PETRI. - DOCTRINA 2) Utilitates ordinis spiritualis quas vita christiana virtutibus ornata nobis affert: a) fovet cognitionem intimiorem Domini nostri Iesu Christi: b) liberat a caecitate et myopia spirituali, (1, 9), et a pee– cato servat: e) confinnat vocationem et electionem nostram: d) tan– dem introitum in regnum aeternum Christi, in beatam aeternitatem, nobis faciliorem et tutiorem praebet (1, 8-11). 3) Mm1di corruptio et carnis concupiscentia fugienda est (1, 4; 2, 18. 19. 20-22), utpote quae Deo summe puro, qui nos suae naturae participes fecit, adversantur (ibi), et cognitionem Christi impedim1t. - Mundus tramit (3, 10-12), et nos in tabernaculo corporis degentes, peregrini sumus, in regnum aeternum Christi tendentes (1, 13): ideo non rebus fluxis huius mundi inhaerere, sed 'novos caclos et novam terram' quaerere et exspectare debemus (3, 10-13). - Suspiremus ad Christum, desiderantes eius adventum, emnque accelerantes (3, 11. 12). Parusia Christi sic exspectata magno adiutorio est vitae christianae, fovet enim amorem Christi, excitat vigilantiam, et multiplicat opera sancta (3, 11-15). 4) Sacra Scriptura in genere, (sermo propheticus, Epistolae Pau– li), magni cst aestimanda: a Deo enim per homines conscripta, est tamquam lucerna nos illmninans in huius vitae calígine, et gressus nostros iuxta Dei volm1tatem dirigens, donec plena lux gloriae fulgeat in adventu Christi (1, 19-21; 3, 15 s.). 5) Prophetae et Apostoli sununa veneratione audicndi: swlt enim Dei nuntii et ministri ad nos edocendos et moribus informandos (1, 16-21; 3, 2. 15 s.). 6) Pseudomagistri, seductores corrupti, sedulo cavendi, eorum doctrina et mores fugiendi: sancto autem mandato, quod traditione apostolica acceptum est, strenue insistendum (2, 1-22), nec ab co per apostasiam recedendum (2, 20-22). 7) Cognitioni Christi magnum momentum tribuitur per totam epistolam: cognitioni - inquam - per fidem, cognitioni practicae et affoctivac Christi, q11a Domi11i et Sal11atoris (1, 2. 3. 8; 2, 20; 3, 18). 8) Deo in advcrsis fidendmn est: ipse enim novit píos de ten– tatione cripere, et a malo liberare, sicut liberavit Noe et Lot: m1p10- ru111 autem iudicium Ei committendum (2, 1-3; 2, 5, 7. 9).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz