BCCCAP00000000000000000000545
EP. IACOBI. - DOCTRINA 681 minibus provisam, ut per eam a naufragio erepti ad portum caelcstem tandem pcrveniant. APPENDIX DOCTRINA EPISTOLAE IACOBI Epistola Iacobi vcrsatur fere tota in exhortatione morali et religiosa: supponít tamen, et interdum breviter tangit, veritates dogmaticas ordinis speculativi, quibns practicae exhortaciones innituntur: de Deo, de Christo, de homine. 1º - D o c tri na do g m a tic a. A) De Deo: Deus est a) Creator, nam homo et omnia quae exsistunt, sunt z,lcrµa:,a: ,x,j,oü = creaturae eius (1, 18); b) est 1111t1s (2, 19; 4, 12), et i11111111tabilis (1, 17); est c) Patcr (1, 27; 3, 9), Pater bo1111s, fons omnis boni (1, 17); est d) ge11eros11s et munificus, qui dat omnibus affiuenter et non improperat (1, 5); e) est legislator et i11dex iustus (4, 12), Domim1s Sabaotli (5, 4), ac ideo Omnipotens, qui iniquos per-· det (ibi), et diligentes Se corona vitae donabit (1, 12). B) De Christo: Iesus Christus, cuius nomen bis occurrit (1, 1; 2, 1),. est a) Deus, nam. diciur K0pwc;, et ponitnr simul cum Deo, et utriusqne servitio Iacobns exaequo dicatus est (1, 1); b) est Do111i1111s gloriae sen maie– statis; auctor et obiectum fidei christianae (2, 1); c) est i11dex gloriose venturus, cuius Parusia exspectanda est, et ust1ue ad illam constantia est exhibenda (5, 7-11); d) Eius nomen pulcrum (,o za:"Aov cívoµa:) invocatum est super fidcles (2, 7); e) in nomme Domini (Iesu) unguntur infirmi (5,. 14 s.). C) De homi11c: horno a) factus est ad similitudinem Dei (3, 9), sed, inordinata per peccatum eius natura, b) sub iugo positus est concupiscen– tiae, quae eum ad peccatum sollicitat (1, 14 s.), et lites ac bella generat (4, 1-3): c) Deus tamen sua bonitate eum regencravit per verbum veritatis (1, 18), quod uti semen insitum (1, 21) debet excoli, ut fructus omnigenae vir– tutis producat, et ad salutem tandem perducat (ibí). Ad doctrinam dogmaticam etiam pertinent pauca dementa sacra111c11- talia Epistolae, et imprimís a) de Sacra111e11to Extremac U11ctio11is, quod ex decreto Concilii Tridcntini (sess. XIV), certum est contineri Iac. 5, 14 ss.; b) ad baptism11111 autem probabilis est allusio Iac. 2, 7 ob '110111c11 bom1111' in– vocatum super fidcles; baptisnms enim conferebatur « in nomine Iesu », nt ex multis locis libri Actuum constat 40: c) ad pawite11tiam sen co11fessío11em sacramc11talcm probabilis quoque est allusio Iac. 5, 16. 40 Cfr. Act. 2, 38; 8, 12. 16; 10, 48; etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz