BCCCAP00000000000000000000545
658 JAC. 2, 15-17 (Gal. 6, 10), erga quos prae omnibus aliis caritas exhibenda est. - In istis versibus continetur exemplum illustrans superiorem senten– tiam, de fide sine operibus ad salutem inutili: ita apparet ex v. 17 in quo fit applicatio comparationis. - Sicut caritas et beneficentia quae solis verbis consistit, cum possit quoque efficax adiutorimu praebere, inutilis est proximo, quia illa verba dulcia non calefaciunt frigentia membra nec famem depellunt; ita et fides intus corde retenta, vel solis labiis expressa nihil eam habenti prodest, si opera debita negligit. Non condenmat Iacobus caritatem solis verbis expressam, qua compassio erga malum proximi ostenditur, vel solacium ei affiicto instillatur, vel prudens consilium ei datur; sed tantum illam caritatem hypocrisi vitiatam, quae, cum valeat efficaciter subvenire egenis de substantia vel bonis huius mm1di quibus affiuit, claudit víscera sua ab eis (1 Jo. 3, 17), ne conunoveatur eormn miseria, et blanda verba, irrisioni et sarcasmo similia eis dirigit: « Ite in pace, calefacimini et saturamini », quin victum et vestitum quo indigent, provideat. - Ista dilectio proxim.i, quae « verbo et lingua » tantum constat, non vero manifestatur « opere et veritate » (1 Jo. 3, 17 s.), nullum affert fratri vel sorori, nud:is et famclicis, emohunentum. Quapropter eodern. modo ac cmn v. 14 agebat de fide :inactiva inceperat interrogatione, « quid proder:it? », sic mmc agens de caritate verbosa, eadem formula absol– vit: << quid proderit? » - Sed praeter scopmu comparativum, Iacobus dmn in sermone de fide :inducit caritatem, habet quoque scopum di– dacticum; vult nempe docere opera a fide expostulata, sine quibus est mortua et ad salutem non prodest, esse praesert:im opera caritatis. 1'. 17 - Sic et fides, si 11011 habeat opera, 111ort11a est i11 se111ctipsa: Exemplum caritatis inutilis applicatur fidei sine operibus: huiusmodi fides dicitur « mortua in srn1etipsa » (gr. zu.&' Éu.uT~v in sua soli– tud:ine) cum enim non habeat opera, quae manifcstant eam vivere, perinde est ac si esset mortua. - Quodsi talis est, non potest salvare hom.inem; salus enirn. cum sit vita non potest esse effectus reí mortuae. Fides sine operibus dicitur mortua, non quia opera sunt causa vitae fidei, sed quia hanc vitam exteme manifestant; quemadmodmn dicitur, vitam esse in motu: non qtúa motus sit ipsa vita, sed eiusdem manifestatio. Hucusque pri11111111 arg11mcnt11111, quo Iacobus concutit vana1n secu– ritatem obtinendi salutem fide otiosa: haec non magis prodest ad sa– lutem illius qui eam iactat, quam caritas quae solis verbis constat, prodest ad famem vel frigus proximi depellendmn. Qtú in tali fide,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz