BCCCAP00000000000000000000545
616 AD HEBR. - ANALYSIS tum Deo (9, 14). Christi enim mors, qua Mediatoris novi testamenti, erat necessaria, ut bona quae in eo continebantur, nobis obvenire possent: « Testamentum enim in mortuis .firmum .fit; alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est » (9, 16 sq.). Sed, dum sacrificia veteris legis saepius offerebantur (in quo osten– debant propriam imperfectionem); Christus semel pro semper sacri– ficium suum consununavit, quia fuit perfectissimum, « aetema redem– ptione inventa» (9, 12), peccatum destituit (9, 26), exhausit seu peni– tus abstulit peccata (9, 28), sanctitificavit nos (10,10), et <{ una oblatio– tione consummavit in sempitemum sanctificatos » (10, 14). Ratio profunda et ultima incapacitatis veterum sacrificionun ad veram peccatonun renüssione111 operandam, est eorum, sicut et to– tius Legis, natura umbratilis et simpliciter repraesentativa. - Lex ha– bebat tantummodo u111bra111 futurorum bononun, non ipsam imaginem rerum, id est non ipsas res per illas umbras praenunciatas: onmes enim institutiones veteres, praesertim sacerdotium et sacrificia habe– bant indolem repraesentativam meliorum institutionum Novi Testa– menti: ideo eorum effectus erant etiam umbratiles et imperfecti, ex– temam tantum munditiem conferentes; quae tamen praefigurabat in– temam peccatorum renüssionem in Novo Testamento conferendam (10, 1-4). Ideo Christus, onmium figuranm1 veterum realitas et impletio, ingrediens mundum natura humana assumptá, tcstatur veterum sacri– ficiorum imbecillitatem, et se offert ad id c1uod Deus de se decrevit, nempe ad immolationem sui, tamquam victima, quae per onu1es ve– teres praefigurata, unica potest Deum perfecte placare, et hominem mundare (10, 5-9). - Adveniente corpore, mnbra dissipatur; sic per Christi sacrificium veteris legis sacrificia abrogantur (10, 8 sq.). Christus, obedientia sua voluntati Patris praestita, placuit Deo prae omnibus hostiis veteris testamenti; et per illam voluntatem Patris Christo in1positam et ab Eo in1pletam, sanctificati sumus. Peccatum destructwn et expiatmn est; unde iam non est opus alio sacrificio (10, 15, 18): ideo Christus perhibetur iam gloriosus, non amplius passurus (10, 11-14). II) - PARS EPISTOLAE PARAENETICA (10, 19-13, 17). Pro more in omnibus paene Epistolis observato, etiam m hac post expositionem doctrinae, fit transitus ad exhortationem, id est, ad conclusiones practicas quae pro vita christiana ex dictis deducuntur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz