BCCCAP00000000000000000000545
612 AD HEBR. - ANALYSIS eius ingressu in caelum « qui penetravit caelos », et b) ex eo quod est « Filius Dei». Uterque hic titulus Eum reddit aptissimum ad munus Mediatoris efficaciter exercendum, ideoque ad nostram excitandam confidentiam maxime confert (4, 14-16). Cetenun, - videtur dicere Paulus, - Christum esse revera sacer– dotem patet: duae enim dotes, quae in quolibet sacerdote inveniri debent, videlicet « esse hominem » et « esse a Deo vocatwn », in Christo adsunt: et incipiens ab hac altera, probat divinam Christi vocationem ad sacerdotiwn duobus textibus, Ps. 2, 7; et Ps. 109, 4. - Habuisse autem et primam, nempe verum hominem fuisse, demonstrat ex exercitio muneris sui sacerdotalis in sua vita mortali, « in diebus carnis s11ae », com1nemorans in specie suam enixam oratione1n ad Patrem, (sive in horto Gethsemani sive in Cruce), et suam obedientiam usque ad mortem, qua menút sibi quidem consummationem seu glorifica– tionem, nobis autem salutem aetemam (5, 1-10). 2º - Christi sacerdotium est aaronico excellentius. - Hoc probat 7 rationibus, vidclicet: 1 ª) quia est secundum ordinem Mel– chisedec (7, 1-3). - 2ª) quia ipse Levi in proavo suo Abraham agno– vit Melchisedec superioritatem, quatenus ei decimas dedit, et ab eo benedictionem accepit (7, 4-10). - 3ª) quia est aetemum, Levi au– tem temporaneum et caducum (7, 11-19). - 4ª) quia est iuramento divino finnatum; Levi autem sacerdotium sine iuramento (7, 20-25). - 5 ª) quia Christus bona mcliora nobis affert, et lpse est Deo gratus, secus ac sacerdotes levitici, qui erant peccatores (7, 22. 25-28). - 6ª) quia in longe mcliori Tabemaculo ministrat (8, 1-5). - 7ª) quia testa– mentum cui servit, mclius est (8, 6-13). Singulanun ratiomun brevis declaratio. - Ad primam: 1am su– perius, nempe 5, 10: et 6, 20 asseruerat Christum esse sacerdotem secm1dmn ordinem Melchisedec: haec sola appellatio probat excellen– tiam sui sacerdotii; nam tam ex hoc quod Scriptura narrat de Melchi– sedec (Ge11. 14, 18-20), quam ex hoc c1uod, Deo sic disponente, 0111- mittit, concluditur eum fuisse typum Christi, quem praefiguravit tum duplici sua dignitate, sacerdotali et regali, tum sua mysteriosa appari– tione et disparitione, quin commemoretur eius neque nativitas, neque posteritas, neque mors, ac si esset horno aetemus, aptus proinde ad repraesentandmn Christum, Filium Dei, qui ab aetemo et in aetemum sacerdos est. Ad sewndam: Est argumentum ad hominem. Lex iubebat ut po– pulus, nempe aliae Tribus penderent decimas Levitis, ut ita agnosce-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz