BCCCAP00000000000000000000545
608 AD HEBR. - ANALYSIS sunt serPi, qui ex mandato Patris Eum adorant in sua Incamatione, sive in suo secundo adventu ad iudicium (v. 6); Eius mandata adim– plent tam ad homines adiuvandos ( = « qui facit angelos suos spiritus », ut celeriter in auxilium bonormn currant), quam ad pmiiendos malos (= « et ministros suos flanunam ignis ») (v. 7). - Filio autem appli– cantur illi textus Ps. 45; 102; 110 (num. hebr.), qui edicunt Eius regiam dignitatem, Eius divinitatem, aetemitatem, consortium gloriae et ae– qualitatem cum Deo (vv. 8-13). - Unde, concludit v. 14, Christus est superior Angelis, quia non solum Ei, sed omnibus salvandis i:nser– viunt. - Servitium suun1 praestiterunt Angeli in promulgatione le– gis Sinaiticae, ut statim cap. 2 dicit. CAPUT II. - Applicationes utiles ex praecedenti doctrina deducit. Dixerat Christum, Filium Dei, novam revelationem attulisse; dum doctrina erat communis Legem veterem Angelis mediantibus datam fuisse (Gal. 3, 19; Act. 7, 38. 53). Nunc ergo concludit: Si Lex vetus, quamvis ordinata per Angelos, firma fuit quoad obligationem, et nulla transgressio sine congrua poena erat (v. 2): quanto gravior erit obligatio observandi Legem a Christo latam, et per Apostolos tradi– tam (v. 3), et multis signis et prodigiis, atque virtute Spiritus Sancti confirmatam? (v. 4). - Christus, humiliatus quidem est, non tantum quia homo factus, paulo minor Angelis effectus est (v. 5-7), sed quia mortcm pati voluit ad tollcndum diabolo mortis imperium (v. 14): at hoc nedum obstet suac dignitati, fuit vía ad suam plcnam glori:fica– tioncm (v. 9). - Voluit humiliari ad nos elevandos (v. 10); homo fieri, et nos vacare fratres, nan1 ita decere aestimavit Deus, ut « qui sanctificat » np. Christus, « et qui sanctificantur » homines, eiusdem essent naturac, ut per passionem mortis ab uno Christo tolcratam, onmes participarent salutem (vv. 11-15). Ideo non apprehendit Angclos, h. e. naturam angelicam, sed semen Abrahae (v. 16). Nemo igitur scandalmn sumat de Christi huniiliatione in sua condicione humana, in sua passione et morte: quin imo miretur Dei bonitatem, et Christi dignationem; et recogitans gloriam Christo partam per suam humi– liationem, ne deiiciatur animo in tcntationibus, sed constans perma– ncat, securus de atu::ilio Christi non defuturo; ipse enim ad hoc voluit similis nobis fieri, et per onmia tentari, ut nobis tentatis auxiliari pos– set (vv. 17-18). CAPUT III. Exhortatio ad fidclitatem Christo servandam, quia si illi qui Legi Moysis infideles fuerunt, exclusi sw1t a possessione ter– rae promissae, ab ingressu in requiem Dei; multo magis nos, si Christi,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz