BCCCAP00000000000000000000545

606 AD HEBR. - INTRODUCTIO sionis eiusdem fidei: hinc semel et iterum clamat: « teneamus confes– sionem » (4, 14; 10, 23): licet persecutiones, vexationes, paupertas etc. ingruant, quae possent tentationi vobis esse revertendi ad veteris vitae conversationem, constantes perseverate in sequela Christi, « qui ta– lem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem » (12, 3), memores praemii vobis a Deo reservati, « fidelis enim est qui repromisit » (10, 23), et exempla secuti sanctorum Veteris Testamenti, qui « testimonio fidei probati », per eam « vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones... » (11, 1-40). b) Argumentum: Cum ad lectores iudaeos, in Veteri Testa– mento eiusque institutionibus apprime instructos loquatur, ad finem suum assequendum continendi illos in fide Christi semel suscepta, nil melius ducit auctor quam demonstrarc illis excellentiam novae Oeco– nomiac prae vetcri: ob eius Auctorcm et Mediatorem Iesum, qui dignitate superat Moysem, imo et Angelos; et qui est perfectus Re– demptor propter suum ·saccrdotium et sacrificimn, quod aaroniticmn sacerdotium, leviticasque victimas in inunensum praecellit. Igitur scopus auctoris est quidem paraeneticus; ilhm1 autem obti– nere curat theologica argumentationc. § 9 - D1v1s10. - Epístola d u as p artes habet: aliam do c - trina 1 e m, longiorem (1, 1-10, 18); in qua de Christi excelsa di– gnitate agitur: aliam, par a en et i ca m (10, 19 - 13, 17), quae est exhortatio ad fidem et constantiam, ad obedientiam et disciplinam. Prior pars didactica i11 duas sectiones dispertitur, pro diverso aspectu sub quo Christus consideratur: 1, 1- 4, 13 proponitur Christus 11t re1Jelator sen nuntius divinae veritatis perfectus, et Mediator novi Foe– deris: 4, 14-10, 18 ut sacerdos, qui sacrificio suo perfecit lmmani ge– neris redemptionem. Nota bene: Huic alteri scctioni admiscetur longa digressio paraenetica: 5, 11-6, 20. § 10 - ANALYSIS EPISTOLAE. - Conunentarii loco subicimus ana– lysim, quam, in parte dogmatica, appositis notationibus exegeticis instruemus, ubi vel rei momentum, vel loci difficultas id suadeant. 1) - PARS DüGMATICA (1, 1 -10, 18) A - PRIOR SECTI0 (1, 1 - 4, 13). - Incipit exordio gravi et su– blimi (1, 1-4), quo Christi dignitatcm cclebrat, et Novi Testamenti ab Eo instituti praecellentiam respectu Vetcris affirmat.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz