BCCCAP00000000000000000000545
548 I TIM. !, 1-2 A - INSCRIPTIO (1 Tí111. 1, 1-2). TEXTUS: 1, Paulus, Apostolus Iesu Christi, secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostrae: 2, Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro. v. 1 - In tribus epistolis pastoralibus profert Paulus suam digni– tatem apostolicam, sicut solet facere in Epistolis solemnioribus (ut Rom., 1-2 Cor., Gal., Eph., Col.), dum ad illam non provocat in Epi– stolis magis familiaribus (ut 1-2 Thess., Philip., Phile111.). Hinc iam apparct Epistolas Pastorales pcrtinere ad solemniores, et eas dirigi Timotheo et Tito, non adeo ut amicis et familiaribus Pauli, sed ut personis publicis, munus officiale in commune bonum Ecclesiac ge– rentibus, in quibus vult docere onmes Episcopos vcl Pastores. - Com– memorat autem Paulus suam dignitatem apostolicam non ut se com– mendct Timotheo et Tito, qui iam eum tamquam patrem et magi– stnnn venerabantur, sed ut eos coram fidclibus commendet: omncs sciant cos esse Pauli dclegatos, imo ipsius Christi, cuins Paulus est Apostolns. « Sewnd11111 í111peri11111 Dei... » (xixT' smwy-~v ih:oü): est ídem quod dicit 2 Tim. 1, 1 « per voluntatem Dei». Hoc imperium (voluntas prae– ceptiva) Dei manifcstatum est Paulo in ipsa sua vocatione ad Aposto– latmn, quo ita obstrictum se sentiebat ut diceret: « necessitas mihi incumbit; vae cnim 1nihi cst, si non evangclizavero » (1 Cor. 9, 16). « ... Dei, Salvatoris 11ostri... >>: appellatio 'Salvator' (crú)T~p) data Deo Patri est propria hanun epistolarum Pastoralimn 7 : in aliis Epistolis datur hoc nomen Christo, - qui etiam in Pastoralibus ita interdum appellatur 8 : - Deus est salvator, quia onmes homines vult salvos fieri (1 Tim. 2, 4), et onmia ad salutem horn.inmn necessaria disposuit, praesertim Incamationem Filii sui, qui est Ics11s, i. e., Salvator. « Et Christí Icsu, speí nostrac »: Chr. Icsus dicitur 'spes nostra', tum quia ut Deus est obiectum et fmis nostrae spei, tum quia 11t Deus-Homo Rcdemptor est causa et frmdamentum eiusdem spei nostrae, utpote qui est causa effectiva et meritoria vitae aetemae et mediorum sen gratia– nun quibus illam obtinere speramus 9. 7 Cfr. 1 Tim. 2, 3; 4, 10; Tít. 1, 3; 2, 10; 3, 4. s 2 Ti111. 1, 10; Tít. l, 4; 2, 13; 3, 6. 9 Col. 1, 27, Christus vocatur spes gloriae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz