BCCCAP00000000000000000000545
EPP. PASTORALES. - AUTHENTIA PAULI?\A 541 Quoad obiectionem ex hierarchia ecclesiastica iam. constituta petitam., dicimus eam esse verum. motivum ceterarum. obiectionum; nolunt enim adversarii agnoscere originem hierarchiae ab ipso Christo per Apostolos Ecclesiam suam ordinante, sed dicunt eam. ortam saec IIº ex dispositione humana ad unitatem. et cohaesionem. Ecclesiae efli– cacius tuendam. - Sed contra hoc com.mentum definivit Concilium Tridentinum, sess. 23, can. 6: « Si quis dixerit in Ecclesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex Epi– scopis, presbyteris et ministris, A. S.» (E11ch. Symb., nº 966). In Epp. Past. senno est de quadruplici ordine ministrorum: de Episcopis, de presbyteris, de diaconis et de diaconissis sen viduis. - Non est opus descendere ad saec. II m ut haec munia primum invenian– tur; sed in documentis saec I i iam occurrunt: nomina saltem trium priorum ('Episcopus, presbyter, diaconus') in Act. (passim), et in Epp. paulinis (Philp. 1, 1), atque Iac. 5, 14, necnon 1 Pe. 5, 1-4 occurrunt: de diaconissis sen viduis solum in Epp. Pastoralibus sermo est, (nisi forte Rom. 16, 1 talis intelligatur Phoebe, quae dicitur oux.xovoc; eccle– siae Cenchrearum). - Cum nominibus autem potest snpponi exsti– tissc ctiam munia illis rcspondcntia: et reapse plura indicia habentur de superioribus vcl praesulibus conununitatum ab Apostolis consti– tutis: v. gr. 1 Thess. 5, 12 s.; Ro111. 12, 8 nominantur o[ npoúrrá.p.svo~ = praesidentes, qui.bus reverentia et obsequium a fidclibus praestandum est, quia laborant in ministerio (cfr. 1 Cor. 16, 15 s.). Col. 4, 17 sermo est de Archippo, qui ministerium r~v ow.xovlav accepit in Domino. ltem Hehr. 13, 7. 24 ponnntur ·r¡yoú¡1.svoi = praepositi. - lgitur, ex his testimoniis, extra Epp. Pastorales desmnptis, dicendum est in pri– maeva Ecclesia apostolica exstitisse hierarchiam diversis ordinibus con– stante111, quorum singula munia si non licet accurate circumscribere, ob parsimoniam documentorum, neque licet ea negare, et saec. 11º am:mdare. Verum est, tmic, mortuis iam Apostolis, hierarchiam magis perspicue apparere ex docmncntis, quia etiam in dies fiebat magis nccessaria. Viventibus namque Apostolis, « necessitas ordinis hierar– chici non tanta erat, cum et Apostoli ecclesiis ab ipsis fundatis invi– gilarent et eas regerent, et propter dona frequentia carismatica doctri– nae abunde esset provisum » 4 • Ex silcntio autcm aliarum Epp. Pauli 4 CoRNELY-MERK, Ílltrod11ctio11is Co111¡m1di11111, (París 1926), p. 897. Cfr. de hoc LEAL J., Pa11/i11is1110 y Jerarquia de las Epístolas Pastorales, (56 pp.): Granada 1946. - RuFFINI E., La Gerarchia della Chicsa 11cg/i Atti degli Apostoli, e 11elle Letterc di S. Paolo, Roma 1921.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz