BCCCAP00000000000000000000544
29'2 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. non possunt coarctari ad filiationem adoptivam, sed debent de pro– pria et naturali filiatione accipi. - Hoc etiam suadetur ah appositione « viví » ad nomen « Dei», qua non tantum voluit signare distinctio– nem Dei veri a falsis, qui vita carent, sed efferre naturam illius filia– tionis divinae quam Jesu tribuebat: erat « Filius Dei viví», id est, a Patre vivente generatus, ideoque Filius verus, naturalis. - Cuí concor– dat Jesus, dum, laudans Petrum, non dicit, « revelavit tibi Deus », sed « Pater meus », ille nempe cuius filium me confessus es. - Praesertim vero sensus plenus confessionis Petri invicte demonstratur ex verbis Jesu ad eum (v. 17), dum declarat revelationem Patris uti fontem il– lius confessionis. Harre autem confessionem edidit Petrus, non aliorum apostolorum nomine, sed proprio: non aliorum fidem, sed propriam, sibi soli tune a Patre caelesti communicatam, professus est. Ideo Christus eum so– lum praedicat « beatum », eique solí magnificas promissiones facit 9. v. 17 - Jesus Petrum laudat, eiusque confessionem plene appro– bat, dicens illi: « Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non re– velavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est ». - Haec laus, macarismi for– mam induens, sumenda est de beatitate Petri spirituali, quae supponit eum esse obiectum specialis praedilectionis divinae, eique donum ali– quod insigne ex peculiari Dei beneficio et gratia contigisse, donum scilicet perfectae fidei 10 • - Duplici nomine eum appellat ad maio– rem solemnitatem: nomine proprio, Simon (forma graeca nominis hebr. Simeon), et patronímico, Bariona, (bar= filius, et Jona, quod aliqui explicant ut contractionem Johanan = Johannis 11, plerique vero me– lius habent ut nomen prophetae Jonae, quod, praeter vim nominis proprii personae, significat etiam « columbam »: ideo Bariona interpre– tandum est potius « filius Jonae », quam « filius Joannis »). Ratio bea– titatis Petri est eius fides perfecta: huius fi.dei origo per antithesim declaratur, dum excluditur origo humana seu naturalis (non caro et sanguis), et asseritur divina (sed Pater meus). ¿;(Xp~ xod (Y.Lµc,. in hac anti- 9 Observa differentiam .in modo loquendi Petri, nunc et Jo. 6, 69 s.: « ... nos credidimus et cognovimus, quia Tu es Sanctus Dei», ubi nomine omnium Aposto– lorum loquitur, et communem omnibus fidem profitetur. - Raciones maioris bre– vitatis confessionis Petri apud Me. et Le., vide supra, in Praenot. I. 10 Ob idem donum, Maria, mater Jesu, praedicatur beata ab Elisabeth Spiritu Sancto plena: « beata quae credidisti... » (Le. I, 45). 11 Cfr.Jo. 1, 42; 21, 15. 17, ubi habetur «filiusjoannis»; sed lectio codd. graec. varia est ('Iwcxvvou, et 'IwvtX).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz