BCCCAP00000000000000000000544

SERMO DE PANE VITAE: JO. 6,·26-71 269 biecti de quo dicitur, praesertim cum trahens est Deus, qui movet unum– quemque secundum proprian:Í. naturam 15. - Pater omnes trahere vult, omnibus porrigit manum suam, ut singuli, eam tenentes, ab Ipso trahi se sinant. Qui ergo non trahitur, de propria culpa convincitur, cum Deum trahentem sequi nolit. v. 45 - Haec tractio, qua Pater homines ad Christum adducit, non physica sed moralis est, et exercetur in intimo hominis per illustra– tionem suae mentís lumine veritatis divinae. Deus ipse dignatur fieri dux et magíster hominis, sicut in Prophetis scriptum est: « Et erunt omnes docibiles Dei»: non ponit nomen alicuius prophetae, sed for– mulam generalem, « in prophetis », quae idem .est ac « in volumine Prophetarum ». Licet verba allata videntur sumi ex Is 54, 13, tamen potuit uti illa formula generali, quia sensus et idea, Dei homines edo– centis, etiam Jer. 31, 33 et in aliis hagiographis occurrit. - In verbis citatis ex prophetis promittitur pro tempore messianico institutio ho– minum a Deo ipso facienda: omnes (mxv't'zc;) a Deo, per internam il– luminationem docebuntur; erunt aiaoot't'o1 0.:ou = edocti a Deo, qui eo ipso quod docet, invitat ad discendum, ad suscipiendam fide Eius doctrinam; et hoc modo trahit. Cum horno Patri intus loquenti re– spondet, non solum audiens (&.xoúmxc;), sed etiam discens (µ1X&óv), i. e. doctrinam auditam mente retinens et fide suscipiens, venit ad Chris– stum, credit in Eum. v. 46 - Sed, ne istam divinam institutionem nimis humano et ma– teriali modo sibi fingerent, neque putarent satis esse audire et amplecti id quod Deus hactenus per Moysem et Prophetas locutus fuerat, et insti– tuto veteri quasi completo et definitivo adhaerere, dicit Christus: « Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Patre, hic vidit Patrem »; nemo illorum per quos Pater usque nunc ad homines locutus est, vidit Illum: is solus, qui a Patre est, qui ab Eo procedens venit in mundum, vidit Illum; quapropter Ille omnia solus novit, et potest omnia revelare, et cum loquitur, fides Ei adhibenda est, et Eius mandatis et institutis 15 Recolatur magistralis S. AuGUSTINI huius loci explicatio, qua libertatem actus fidei vindicat: « Noli cogitare te invitum trahi; trahitur animus et amore... Quomodo voluntate credo, si trahon: parum est voluntate, etiam voluptate tra– heris; est quaedam voluptas cordis, cui dulcis panis est caelestis ille. Porro, si poetae dicere licuit: 'trahit sua quemque voluptas' (VIRG., Bel. 2, v 65), non necessitas, sed voluptas, non obligatio sed delectatio; quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate..., beatitudine..., iustitia..., sempi– terna vita, quod totum Christus est1 ». (Tract. 26 in Jo., in h. loe.; PL 35, 1608).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz