BCCCAP00000000000000000000544

242 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. Similiter videndum est an parabola sit simplex, vel composita: aliquando enim elementa diversarum parabolarum coaluerunt in uni– cam narrationem, et hodie efformant unicam parabolam. Sed cum instituitur collatio veritatis cum narratio:ne, apparet difficultas, quia non bene aptatur omnibus partibus narrationis: tune, re bene per– pensa, detegitur vestigium vel residuum alicuius parabolae quae cum alia plus minusve simili in unicam narrationem coaluit. Ita v. gr. in parabola nuptiarum, quam ponit Mt. 22, 1-14 ut unicam, possunt discerni vestigia aliarum duarum parabolarum; nempe de homicidis servorum regis (vv. 6 s.), et de veste nuptiali ad convivium necessa– ria, cuius carentia exclusione ab aula convivii punitur (vv. 11-13). IV - Authenticitas historica parabolarum evangelicarum. Parabolae evan– gelicae habendae sunt a Jesu ipso pronuntiatae, non simpliciter ab evangelistis concinnatae ob aliquem finem apologeticum, et in ore Jesu ab ipsis positae. * A. JÜLICHER, et ipsum sequens et fere exscribens * A. LorsY 6, dicunt Jesum parabolas simplices proposuisse, quas Evangelistae de– formarunt, introductis multis elementis allegoricis, quae eas reddunt obscuras et fere inintelligibiles: plures quoque earum in veras allego– rias mutarunt, et proprias applicationes a longe quaesitas simplicibus a Christo factis substituerunt. Hoc autem fecerunt, - aiunt i1li -, scopo apologetico ducti; nempe, ut rationem redderent legentibus in– credulitatis iudaeorum: ideo iudaei non crediderunt, quia Christus non se revelavit eis, sed punivit eos loquens obscure et aenigmatice, per parabolas et allegorias, ut non intelligerent quae dicebat, et magis indurarentur. Atqui hic non potuit esse scopus Christi, Magistri boni: ergo fuit confictus ab evangelistis. Ita, sub specie pietatis, abiudicant Christo partero magis popula– rem Evangelii, pretiosissimas gemmas parabolarum, et evangelistas, ve– rissimos factorum et dictorum Christi narratores, tamquam veritatis deformatores vel falsarios accusant. Haec theoria damnata est in Decreto Lamentabili, prop 13, quae ita sonat: « Parabolas evangelicas ipsimet evangelistae ac christiani se– cundae et tertiae generationis artificiose digesserunt, atque ita ratio– nem dederunt exigui fructus praedicationis Christi apud iudaeos ». - Nihil est quo probetur parabolas evangelicas non esse authenti- 6 * A. JÜLICHER hanc theoriam exponit in Die Gleichnissreden Jesu im allgemeinen, 1886; * A. LOISY, in Évangiles synoptiques, 1907.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz