BCCCAP00000000000000000000544

240 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II Quoad tertium, seu collationem veritatis cum imagine: ea fit ad habendam confirmationem de rectitudine applicationis parabolae, sive quae in Evangelio datur, sive, ea deficiente, quae a nobis inventa est. In hac autem collatione duo vitia sunt aeque vitanda: a) velle appli– care veritati omnia et singula, etiam minutissima adiuncta, quae in narratione vel descriptione typi ponuntur, (esset peccare per excessum): b) velle excludere a priori quaelibet adiuncta secundaria, quae non habent rationem simplicis ornatus, et deducere lectionem parabolae ex solo eius tractu principali, (esset peccare per defectum). Ipse Christus, dum, parabolam seminantis exponens, assumpsit in applicatione aliqua elementa secundaria descriptionis, (v. gr. volucres caeli = daemones; spinae = divitiae, earumque anxiae curae), docuit nos uti prudentia et discretione in iudicio de adiunctis ferendo, utrum ponantur ad aliquid significandum, an solum ad simplicem ornatum, ut ·vel ratio eorum habeatur in applicatione, vel negligantur. - Facicilius tamen pecca– túr in hoc per excessum quam per defectum, dum vult tribui singulis elementis descriptionis suus proprirts sensus. Ita fit ut sensus princi– palis parabolae, nimiis additamentis obrutus, claritatem quam in sua simplicitate haberet, amittat. Apposite ad hoc monet S. AuGUSTINUS: « Non... omnia quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa quae aliquid significant, adtexuntur. Solo enim vomere terra proscinditur, sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria... »s. III - Regulae interpretationis. 1) Suprema regula in interpretatione parabolarum est haec: « Totum toti applicandum est, non singula sin– gulis », id est, imago totalis quae resultat ex descriptione typi appli– canda est veritati, non singula elementa eiusdem imaginis; et, ut dicit MALDONATUS, non partes partibus, sed negotium negotio est compa– randum. Ratio est, quia parabola, secus ac allegoria, est comparatio, non aequatio seu identificatio: in comparatione autem sufficit ut adsit similitudo substantialis ínter duas res quae ad invicem conferuntur. 2) Inspiciendum est quorsum tendat parabola, et qualis fuerit finis et intentio parabolistae; quod innotescit vel ex circunstantiis per– sonarum, temporis, loci, aliorumve adiunctorum in quibus parabola proponitur. 3) Cum parabola sit comparatio, ad statuendam doctrinam eius, opus est et sufficit reducere narrationem ad duos terminas compara- s De dv. Dei, XIV, 2, 3; (ML 41, 479).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz