BCCCAP00000000000000000000544
CAPUT VII LUCAE: 7, 1-50; PARALL. 229 Nota - Matthaeus, statim post sermonem montanum, quo Christum uti Doctorem, novae Legis Conditorem exhibuit, subiungit seriem miracu– lorum, - hinc inde in vita Domini collectorum-, ut Eumdem ostendat di– vina potentia thaumaturgica pollentem. Sed praeter tciracula, alia quoque facta et instructiones Christi habentur in Matthaeo ante primam multipli– cationem panum, (= Pascha III), quam tandem in c. 14, 14 ss. narrat. ___.::. Ex his omnibus ea seligenda sunt pro hac sectione, quae Lucas et Marcus, de ordine eventuum sollicitiores, eidem assignant. Eos igitur secuti haec habemus: § 4 - SERVUS CENTURIONIS SANATUR IN CAPHARNAUM. (Le. 7, 1-10; Mt. 8, 5-13). Centurio, qui erat gentilis, sed ut ex Luca videtur, proselytus, ta– lero et verbis et gestu ostendit humilitatem et fidem, ut laudes Iesu meruerit, et optatam serví sanitatem obtinuerit.' Ex bona eius dispo– sitione ansam sumit Iesus praedicendi gentium conversionem, et po– puli iudaici reprobationem (Mt. 8, 11 s.: et cfr. Le. 13, 28 s.). § 5 - lEsus IN NAIM SUSCITAT FILIUM VIDUAE. (Le. 7, 11-17). Solus Lucas narrat hoc miraculum, in quo tam conspicue appa– rent 'víscera misericordiae' Salvatoris: agebatur de adolescente, filio uni– co, matris viduae; totidem rationes quae Iesum commoverunt ut, vel non rogatus, mortuum revocaret ad vitam, et matrero aflictam consola– retur. - Haec est prima resuscitatio in Evangeliis commemorata; alía est filia Jairi, a tribus Synopticis narrata (Mt. 9, 18-26, et parall.); tertia est Lazari, a solo Joanne (cap. 11) vivide descripta; quarta tan– dem est propria suiipsius resuscitatio, tertia die, a quattuor Ev. testificata. § 6 ·- LEGATIO JOANNIS BAPTISTAE AD CHRISTUM. (Le. 7, 18-35; Mt. 11, 2-19). Baptista eximiis praeconiis a Christo honestatur... (Vide infra). § 7 - JESUS UNGITUR A MULIERE PECCATRICE IN DOMO SIMONIS PHA– RISAEI. (Le. 7, .36-50). Est narratio propria Lucae, qua Jesus demonstratur Deus, qui pee– cato offenditur, sed paenitentia ex dilectione proveniente placatus, pec– catum condonat: « Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum » (v. 47); (cfr. infra accurationem explicationem).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz