BCCCAP00000000000000000000544

218 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. dicto « privilegio Paulina», I Cor. 7, 12-17), etiam cum gravi sm 1actura; (recole causam matrimonialem Regís Henrici VIII, et originem Anglicanismi). C) De secundo Decalogi praecepto (vv. 33-37). « .•. Dictum est: Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua » (v. 33). Christus haec legis verba libere citans, prae oculis habere videtur illa juramen– ta, quae ad vota Deo facta firmanda addebantur; cum quis juratam promissionem Deo faciebat, non simulate, sed cum seria intentione se obligandi, jurare debebat. - « Ego autem dico vobis: Non jurare omnino »: id est, non tantum non jurare falsum, cum Deo juratis, sed. neque cum juratis hominibus; imo, nullo modo jurare, etiam servata veritate, si non adsit necessitas; et hoc, sive per Deum, sive per crea– turas (caelum, terram, Hierosolymam, caput vel vit::1.m) juretur: suf– ficiat vobis simplex afiirmatio vel negatio; « quod autem his abun– dantius est, a malo est », id est, a perversitate hominis (« omnis horno mendax », Ps. 115, 2), et mutua hinc proveniente difiidentiá; vel, ut alii volunt, a diabolo, qui « cum loquitur mendacium, ex propriis lo– quitur, quia mendax est, et pater ejus » (Jo. 8, 44). - Vult nempe Christus ut veritas et simplicitas in loquendo discipulis suis adeo sit familiaris, ut juramentum interponere ad fidem sibi conciliandam non sit necessarium 23. Ex praxi sanctorum, et ex doctrina Ecclesiae patet hlc agi de mala consuetudine et de abusu juramenti, non de ipso ju– ramento, quod tempore et modo debito factum, non modo non est illicitum, sed laudabile, utpote actus virtutis religionis. D) De lege talionis (vv. 38-42). « ..• Dictum est: Oculum pro oculo... >> - .Contra legem talionis, in usu apud multos populos antiquos, quae malum pro malo reddere permittebat, statuitur a) patíentia, qua non solum acceptae injuriae ultionem non quaeramus, sed et novam tole– rare parati simus; v. 39 « Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram ». Prout littera sonat, est consílium, quod multi sancti heroico virtutis actu exercuerunt; quoad sensum supra– dictum vero est praeceptum omnes obligans. - b) et caritas atque be– nevolentia, qua ipsius offensoris audaciam injustam superemus, libenter faciendo plus quam ipse, vel injuste, petit aut desiderat (vv. 40-42). - Haec verba Christi, in quantum praeceptiva ita sunt intelligenda: prohibetur christianus ultionem per semetipsum sumere privata aucto– ritate; non tamen vetatur justitiam causae suae, et damni accepti re– parationem exigere via legali, dummodo animus vindictae excludatur. 23 Cfr. Jac. 5, 12, ubi eadem doctrina habetur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz