BCCCAP00000000000000000000544

212 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. titudinibus continetur tota justitia novi regni: in sequentibus uberius exponuntur. CORPUS ÜRATIONIS. (Mt. 5, 13-7, 23). In eo comparatur just1t1a novi regni cum justitia Veteris Foederis, sive objective (5, 13-48), sive subjective (6, 1-7, 23), prout ab indignis magistris deformata fuerat. vv. 13-16 - Praemonet discípulos de dignitate quam eis confert; sunt « sal terrae » et « lux mundi »; debent proinde mentes fidelium condire doctrina sana, et corruptionem morum impedire, bonoque exemplo omnes aedificare, quia omnium adspectibus patent, velut ci– vitas super ,montem aedificata. vv. 17-19 - Dicit se non venisse « solvere legem aut prophetas >>; hoc est, irritam facere vel destruere veterem Oeconorniam, sed « adim– plere », id est, eam opere exsequi, et eam quoque complere atque per– ficere. - Christus Legi per omnia se conformavit, quidquid Eum respiciebat perfecte implendo; et per hanc adimpletionem copulavit eam Novae Legi, quatenus in sua persona et in suo opere omnia ,impleta sunt: et ea quae per se solam praeparationis, repraesenta– tionis, figurae et umbrae indolem habebant, in Christo finem, veritatem et corpus acceperunt. Multiplicer perfecit Christus Legem veterem; a) dogmatice, per ampliorem revelationem quam hominibus attulit; b) ethice, per sublimiorem sanctitatem, quam praedicavit et ab hominibus exigit; c) caerithoniales et rituales leges, eae praesertim quae spectant sacrificia, perfectionem suam in Christo, quem praefigurabant, invenerunt. v. 18 - Asseverat iterum, et quidem sollemniter, nihil, quantum– vis minimum (iota unum, unus apex), in Lege contentum, sua adimple– tione cariturum. Verbis « donec transeat caelum et terra », non vult Christus determinare durationem Legis, sed affirmare aliis verbis, id quod habetur in Luca 16, 17: « Facilius est... caelum et terram prae– terire, quam de Lege unum apicem cadere » 1 5 : - Tantum abest ut Christus asserat permanentiam Legis usque ad finem mundi, ut po– tius insinuet eam cito cessaturam; dicit enim: « non praeteribit donec omnia fiant »; in versu autem praecedenti dixit omnia in Lege con- 15 Solent « caelum et terra », ob maximam qua inter res creatas gaudent stabi– litate, saepe usu biblico invocari, ad firmit\:r adserendam stabilitatem alicujus reí vel certitudinem alicujus eventus; praesertim de consiliis Dei erga homines: (v. gr. Is. 51, 6; Mt. 24, 35; etc.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz