BCCCAP00000000000000000000544
210 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. gnatorum potentium iniustitia et vi exagitati, se in valle laerimarum degere intelligunt, et voluptatibus delieiisque hujus mundi tamquam vanitatibus renuntiantes, ad Deum se eonvertunt, eonsolationis quae– rendae gratia, quam profeeto a Messia qui est «eonsolator Israel >> (Le. 2, 25) aceipient 13. b) Remotis obstaculis, et eo ipso inductis bonis dispositionibus, recta vita instituenda est, et horno in suis ad Deum, ad proximum, et ad seipsum relationibus ordinandus: hoe fit tribus sequentibus bea– titudinibus. 4ª) «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam 1ps1 satu– rabuntur ». - Horno ordinatur imprimís erga Deum, per exeeutionem voluntatis Ejus, quod debet esse eonstans animae desiderium. Fames et sitis justitiae saturitatem invenient in hoe mundo per eonformitatem cum Christo, exemplari omnis justitiae; et in regno beato per plenam unionem cum Deo, a eujus voluntate nihil difforme optabunt beati, sed nee optare poterunt. Fames et sitis, ex eollatione eum Luea qui non commemorat «justitiam » (Le. 6, 21), posset intelligi materialís, penu– ria rerum neeessariarum ad vitae sustentationem, sive quia bonis et sub– stantiis suis injuste expoliati sunt, et ideo petunt ut eis justitia fiat, si– ve quia fortuna eis, licet bonis et piis, non favet, dum malis arridet, quapropter instaurationem ordinis per justitiam expeetant. - Hi om– nes saturabuntur; id est, desideria justitiae eis a Deo complebuntur. (Cfr. parabolam judicis iniqui; Le. 18, 1-8). Sª) «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequen– tur ». - Secundo ordinandus est horno erga proximum, per affeetum misericordiae, er opera hinc sponte fluentia. Talis horno inveniet apud Deum misericordiam, et bona spiritualia quibus eget consequetur: nam « date et dabitur vobis; eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis » (Le. 6, 38). 6ª) «Beati mundo carde, quoniam ipsi Deum videbunt ». - Tertio debet horno ordinari in seipso; purgando cor suum ab omni macula, ducendo vitam intemeratam, non tantum quantum attinet ad castitatem, (quae hic specifice non tangitur), sed veram internam sanc– titatem et puritatem sectando: hoc dicitur contra justitiam mere ex– ternam pharisaeorum, qui solis ritualibus lustrationibus contenti erant. - Qui ita oculum cordis perfecte purgaverit, Deum et divina clara 13 Cfr. A. LEMONNYER, Le Messianisme des Béatitudes, R. Scphth (1922), pp. pp. 373-89.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz