BCCCAP00000000000000000000544
SERMO MONTANUS: MTT. 5-7; LC, 6, 17 ss, 209 nem transtulisse, quae a Christo aliis forsitan adjunctis dicta fuerint; id ffaesertim valet de iis quae a Luca in alío contextu narrantur: mos quippe Matthaei est, praecipue in hac prima parte evangelii, plura, diverso licet tempori respondentia, congerere, ad aliquem aspectmp 1 Jesu melius et plenius illustrandum ( = doctor, thaumaturgus, etc.). Oratio montana merito appellatur « magna charta regni messianici », et se habet ad Ecclesiam sicut legislatio mosaica sinaitica ad populum israeliticum 1 o. ExoRDIUM: Aperitur oratio per octo beatitudines, quae totam reli– qui sermonis doctrinam compendio exhibent. - Spiritus novi regni qui in ipsis apparet, ex diametro opponitur (uti signifi.cantius habetur in Luca) spiritui pharisaico et mundano. a) Tres priores, scilicet paupertas spiritus, mansuetudo animi, et patientia in adversis, removent obstacula ad ingrediendum in regnum caelorum, ad amplectendam doctrinam Christi. 1 ª) « Beati pauperes spiritu; quoniain ipsorum est regnum cae– lorum ». - Pauperes spiritu, illi sunt qui cor a divitiis abstractum ha– bent; vel qui divitiis re carentes, eas non cupide quaerunt: istorum est regnum caelorum, id est, ad ipsos primo pertinet novum regnum cum omnibus bonis suis; Messias qui « ad evangelizandum pauperibus mis– sus est » (Is. 61, 1 sq.) eis affert bonum nuntium, quod ipsi bene dispo– siti, quia nullis sunt terrenis affectibus irretiti, avide suscipiunt 11. 2•) « Beati rnites, quoniam ipsj possidebunt terram » 12 . - Mites illi sunt qui in affiictionibus suis ex qualibet parte venientibus non irritantur, sed mansuetudinem servant, et humiliter Deo se commit– tunt. - Isti possidebunt terram, illam scilicet, quae fi.gurabatur per terram promissam Patriarchis: regnum messianicum in hoc mundo, et regnum caeleste in altero, uti explicat. Paulus in Ep. ad Hebraeos (4, 1-11; 11, 13-16). 3ª) « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ». - Lugen– tes, illi intelliguntur, qui rniseriis hujus vitae oppressi, praesertim ma- 10 An dentur in Ev. Marci quaedam vestigia 'sermonis montani', et cur illum omiserit, cfr. L. VAGANAY, L'absence du sermon sur la montagne chez Marc,: in Rev. Bibl. 58 (t951), 5-46. 11 Pro sensu, non sociali vel oeconomico, sed spirituali huius « beatitudinis », iuxta sensum « 'anawim Iahwéh= pauperes Domini » in V. T., cfr. GELIN A. (P. S. S.), Les pauvres de Jahwéh, in Collect.' Témoins de Dieu' 14: pp. 182, (Paris, 1953). 12 Ordo textus 'graeci differt a Vulg. in secunda et tertia beatitudine; secunda in Vulg. est tertia in gr.; et tertia in Vulg. est secunda in gr. \,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz