BCCCAP00000000000000000000544

206 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS II. rum, opponens suam benignitatem et compassionem erga miseros: pharisaei, praetextu legis, vel potius arbitrariae et saepissime inhuma– nae ejusdem legis interpretationis, relinquebant misericordiam et ca– ritatem, quae oi:n-ru-bus legibus praevalet, quia est omnium compen– dium et culmen. - Quaestio Christi ad pharisaeos juxta Mt. 12, 11 sq., sistit in casu particulari (de ove in foveam decidente, et die Sab– bati extracta); juxta Me. 3, 4 et Le. 6, 9 ad generale se elevat: « berre facere, an male ». Sicut hoc numquam licet, illud semper licet; ergo et Sabbato. - Notatu digna est observatio Marcí 3, 5 circa animum et gestus Christi: dum pharisaei, interrogatione Christi disjunctiva coan– gustati, tacebant, Jesus circumspicit eos cum ira ob eorum in malo con– tumaciam, et simul cum tristitia et dolare propter voluntariam eorum obcaecationem, qua, veluti callo, eorum animi obdurati et insensibi– les reddebantur. - At illi, confusionem illam ferre non valentes, sta– tuunt perdere Jesum, et, ut id facilius assequantur, societatem ineunt eum Herodianis: Tetrarcha qui jam Baptistam in carcerem detrude– rat, facile induceretur ut Jesum quoque caperet et interfieeret 4 • § 2 - Erncno DUODECIM APOSTOLORUM (Me. 3, 7-19; et loe. paral Mt. et Le.). Pharisaeis, Scribis et Sacerdotibus Christum rejicientibus, debebat Jesus ad opus suum, - regni caelorum seu Ecclesiae fundationem, - ab ipsis utpote ineptis, abstrahere, et alias magistros ducesque futuros eligere et formare. Eligit itaque Apostolos 5 • - Electioni eorum praemittit Marcus 3, 7-12 notitiam de magna assiduitate et fervore populorum, qui Jesum undique sequebantur; non de sola Galilaea, sed et de Judaea, et Jerusalem, de Idumaea, et Peraea et Phoe– nicia veniebant ad eum, et omnes infirmi volebant eum tangere et irruebant in eum; adeo ut opus habuerit naviculam ascendere, ne com– primeretur ab eis. - Lucas solus animadvertit Jesum praemisisse lon– gam et instantem orationem ad Deum electioni Apostolorum, utpote negotio summi momenti: secessit in montem, et pemoctav1t m ora– tione (Le. 6, 12); mane autem facto, ex plurimis discipulis qui ipsum 4 De hoc homine manco a Jesu sanato, (Mt. 12, 9-13; et paral.) dicit HIERONY– MUS in Mt. 12, 13: « In Evangelio quo utuntur Nazareni et Ebionitae, quod nuper in graecum de hebraeo sermone transtulimus..., horno iste qui aridam manum habet, caementarius scribitur, istius modi vocibus auxilium precans: « Caementarius eram, manibus victum quaeritans; precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos ». (M.L. 26, 80). 5 Pro quaestionibus Apostolos respicientibus cfr. O. HoPHAN, O. F. M. Cap. Die Aposte/, 432 pp., Luzern 1946.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz