BCCCAP00000000000000000000544
NOVUS SPIRITUS NOVAE OECONOMJAE: LC. 5, 36-39; PARALL. 203 vino novo in utres veteres misso. - Sicut pannus novus vestimento veteri et penitus detrito non convenit, praesertim si ille pannus ad ve– tus reficiendum desumitur ex alio vestimento novo (Le.); sic doctrina nova Evangelii non est aptanda tamquam pars quaedam doctrinae seu Legi veteri, sed haec novo Spiritu debet omnino informari, vel secus ei locum cedere. - Similiter, nemo tam stultus est, ut vinum novum mittat in utres veteres, quia secus utrumque perdet, et utres, qui fervente crepabunt vino, et vinum, quod, utribus disruptis, effunde– tur 23. Sic nova Oeconomia Evangelii non potest formis veteribus Legis includi, sed libera esse oportet. - Libertas igitur sponsi et ami– corum vel :filiorum eius (discipulorum Christi) non debet coarctari quibuscumque legibus aut usibus, novo spiritui non respondentibus. Non nova veteribus, sed vetera novis accommodentur oportet, si tamen fieri potest; secus, recedant vetera, ut sint omnia nova. - Hoc emphatice Christus affirmat illis verbis: « vinum novum in utres novos » (Me. 2, 22; Le. 5, 38). His duabus parabolis, quae tribus Synopticis communes sunt, adjungit Lucas aliud parvum dictum Christi, quod prima specie op– ponitur ideae superius expositae; ibi enim, vetere relicto novum am– plectendum jubebatur: Me, novo praetermisso, vetus quasi praestantius eligitur. = « Nemo, bibens vetus, (statim) vult novum; dicit enim: Vetus melius est » (Le. 5, 39). Haec verba continere videntur explicationem oppositionis adver– sariorum Jesu; quasi excusare volens ex parte eorum caecitatem, cum maestitia testatur; 'Sicut ille qui assuetus est vino veteri difficulter as– suefit vino novo; ita nil mirum, quod vos, pharisaei aliique vestro spi– ritu imbuti, in vetere instituto educad, tenaciter eidem adhaereatis, et novum repellatis'. (Cfr. L. FoNCK, Le parabole del Signare... , vers. ital. dalla terza ed. tedesca; da U. BERTINI, Roma, 1925; X. - Lo sposo e gli invitati alle nozze, (pp. 289-306). XI. - Il vestito vecchio e gli otri vecchi, (pp. 307-324). XII. - Il vino vecchio e nuovo; Le. 5, 39, (pp. 325-331). 23 De vino novo utres disrumpente, cfr. Job. 32, 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz