BCCCAP00000000000000000000544
202 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS l. N. B. - Non videtur ex hoc loco decidi quaestionem in scholis hodie– dum agitari solitam circa motivum Incarnationis, uti fortiter contendit MALDONATUS, (l. cit.): concluditur quidem Verbum de facto incarnatum esse ad peccatores redimendos; at non probatur Ipsum non iri incarnatum, si soli justi fuissent, hoc est, si horno non peccasset. QUAESTIO DE JEJUNIO. - Pharisaeorum scandalum ex alío quoque capite oriebatur, ex defectu nempe austeritatis et rigoris, maxime in cibo et potu, quem Jesus exemplo suo confirmabat. Quaestionem movent discipulí Baptistae, uti clare asserit Matthaeus, ad quem fucile Marcus et Lucas trahi possunt, si dicatur eos hortatu pharisaeorum id fecisse; ideoque verba discipulorum Baptistae in ore pharisaeorum a Luca poni. - « Quare nos et pharisaei jejunainus Jrequenter; discipuli au– tem tui non jejunant? » (Mt.). - Jesus, quin ullo modo improbet ,vitae austeritatem et praxim jejunii, (sufficeret neminisse Quadragesimam, in qua nihil manducavit neque bibit; et verba ejus in sermone mon– tano [Mt. 6, 16-18]), suam suorumque discipulorum agendi rationem iustificat, dicens: « signa luctus et tristitiae non sunt modo opportuna; quia tempus novum advenit, in quo novus spiritus laetitiae, suavitatis, confi.dentiae, pacis dominabitur ». Hoc tempus jam advenisse demon– strat, comparatione nuptiarum ex Vetere Testamento desumpta et sibi applicata: promiserat Jahwéh se desponsaturum sibi in :fide e~ justitia (Os. 2, 19 sq.) populum electum, ex omnibus gentibus conflatum. Jesus, se exhibens tamquam sponsum in hoc novo connubio, se decla– rat implicite Jahwéh; et utens allegaría matrimonii, quam Baptista de eo loquens usurpaverat (Jo. 3, 29), poterat intelligi ab illius discipulis quaestionem moventibus. - Si luctus in convivio nuptiali incongruus est, ita etiam signa luctus (v. gr. jejunium), dum ego, sponsus, in terra dego. - Et deinde Jesus, alludens ad Passionem et mortem suam (cujus mentio nunc primum in Synopticis occurrit; cfr. Jo. 2, 19. 20), dicit, tune jejunaturos, id est, luctum acturos filias sponsi: « Venient dies, cum auferetur ab illis sponsus » ( 15-r()(.v &.1t()(.p&'ñ; nota vocem non mediam, ( = cum ipse se subtrahet praesentiae eorum), sed passivam (= cum de medio tolletur) ; innuit nempe mortem violentam, ab aliis ei inferendam, sicut in loe. cit. Jo. locutio « solvere vel destruere Tem– plum » (corporis sui). DuAE PARABOLAE. - A casu particulari ieiunii, transiit Jesus ad tractationem generaliorem: duabus brevibus parabolis exponit diver– sitatem et incomposibilitatem novae Oeconomiae cum Vetere. A) Prior, est de panno seu plagula nova vestimento veteri assuta: B) altera, de
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz