BCCCAP00000000000000000000544

VOCATIO MATTHAEI: MTT. 9, 9-17; PARALL. 201 adventus in hunc mundum. Proverbium quoddam ah omnibus ad– missum usurpans, dicit se ut medicum · animarum venisse, ac proinde peccatoribus potiorem ejus sollicitudinem impendere debere. Postea, juxta Matthaeum, adducta Scriptura, eos confundit: nam, cum no– mine et officio magistrorum in Israel gloriar~ntur, ignorabant vel ignorare affectabant, id quod Deus per Oseam (6, 6) dicit: « Miseri– ,cordiam volo, et non sacrificium »; propterea, quasi ad scholam eos mittens, subiungit: « Euntes... , discite... »; i. e. ite et discite. - « Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam » (Le.). Hae tres Christi sententiae in eumdem sensum explicandae sunt. Quamquam specietenus habeatur negatio absoluta unius (« Non egent qui sani sunt, medico»; « non sacrificium (volo) »; « non veni vocare iustos »), et positio exclusiva alterius (« sed qui male habent »; « mise– ricordiam voló»; « sed peccatores (vocare veni) »; re tamen id solum habetur: quod unum praefertur alteri. Hoc clare patet ex loco cit. Os. 6, 6; ubi altera parte versiculi eodem sensu dicitur: « et scientiam Dei plusquam holocausta »; et ex usitato modo loquendi apud Hebraeos, « qui cum unum alteri praefenmt, non illud magis, hoc minus affir¡nare solent, sed illud affirmare omnino, hoc omnino negare: ut « mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me» (Jo. 7, 16); id es 0 t, non tam mea, quam Patris est; « ab eo enim ego accepi » (MALDONATUS, in h. l. Mt.). Igitur: a) sensus proverbii est: « Non tam qui bene valent, quam aegroti opera medici indigent »; sed proverbio ad spiritualia, uti par est, applicato, etiam qui nunc sani sunt, aliquando aegrotarunt, et in po– .sterum, valetudinem qua nunc fruuntur amittere possunt; unde sani quoque medico indiguerunt, et continuo eo indigent, ut a novis infir– mitatibus praeserventur. b) Sensus loci biblici (Os. 6, 6) est: « Mise– ricordia delectar, plusquam sacrificiis »; id est, licet sacrificia, omnia– •que opera cultus externi valde mihi sint accepta, sed misericordia (= omnia caritatis opera) multo magis mihi placet; benignitatem et suavitatem rigori praefero. e) Tandem, tertium logion Christi hoc sibi vult: « quia ego, uti spiritualis medicus ·missus sum, ideo praecipue propter peccatores sanandos, rnagis quam propter iustos veni ». - Hk ,dicuntur iusti, non qui se iustos jactant, cum tales non sint, ut pha– risaei, sed qui vere iusti sunt; sicut peccatores vocantur, qui vere sU:nt peccatores. - Ad melius intelligendum hoc dictum Christi, inservit parabola de ove perdita 22, quam ut quaerat pastor, relinquit 99 alias in pascuis; non quod de illis non curet, sed quod de errante sollicitus est. 22 Mt. 18, 12 ss.; Le. 15, 1-7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz