BCCCAP00000000000000000000544

196 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS I. siens per Cana Galilaeae, ubi sanavit filium reguli Capharnaitae (Jo. 4, 46-54), descendit Capharnaum, ubi quatuor priores apostolos (Pe– trum et Andream, Joannem et Jacobum, filios Zebedaei) vocavit, post– quam eos piscationis miraculosae testes e:ffecerat (Le. 5, 1-11; Me. 1, 14-20) 15. Primum Sabbatum in Capharnaum transactum illustre fuit ob multa miracula quae interdiu et noctu patravit: a) liberavit possessum a spiritu immundo; b) sanavit socrum Simonis magnis fe– bribus decumbentem; e) post occasum Solis, attulerunt ad eum omnes aegrotantes variis languoribus, necnon et obsessos a diabolo, quos omnes sola manus impositione sanavit. (Me. 1, 21-39; Le. 4, 31-44). Jesus elegit Capharnaum ad inhabitandum, (cfr. Prolegomena), tum quia ob ejus momentum commerciale frequens inde populus transibat, ad quem Jesus data occasione verba facere poterat, tum quia in confi– nio ditionis Herodis et Philippi cum esset, facile poterat insidias Antipae e:ffugere, transiens in tetrarchiam Philippi. Notatu dignum est, quan– tum Lucas et Marcus insistant in demonstranda Jesu supra daemones potestate; pro ipsis Jesus est ille « Fortior », qui fortem principem hujus mundi deturbare venit a suo imperio (Le. 11, 21 sq.). - Die sequenti, volens Jesus laudes obstupentis turbae vitare, valde diluculo reliquit Caphamaum, et percurrebat urbes et vicos Galilaeae, « praedicans in synagogis eorum Sabbatis >>. In quodam loco, qui non determinatur, mundavit leprosum tactu suo et jussu voluntatis. « Volo, mundare >> (Le. 5, 12-16; paral.) 16. Deinde, « post dies >> (Me. 2, 1), id est, post 78°... I. MALDONATUS (in Mt. 13, 54) tenet identitatem facti. Nullam tamen dat explicationem, cur voluerit Lucas facti narrationem anticipare. 15 Aliqui v. gr. DURAND, SrMON-PRADO, etc., existimant piscationem miracu– losam et vocationem quatuor priorum Apostolorum, multo antea contigisse; nempe, ante primum Pascha; visitatio Capharnaum, de qua Synoptici (Mt. 4, 12 ss.; Me. 1, 21; Le. 4, 31) loquuntur, eadem esset ac ea quae a Jo. 2, 12 commemoratur. ·ita quidem melius explicaretur praesentia Apostolorum in ministerio judaico Christi, et in reditu ad Galilaeam (Jo. 3, 22; 4, 2. 8; &.). - Sed obstat a) concors assig– natio temporis posterioris a Synopticis facta; np. post incarcerationem Baptistae, dum Joannes loquitur de visitatione Capharnaum ante primum Pascha, cum « non– dum missus fuerat Joannes in carcerem » (3, 24); b) indicatio Jo. 4, 54 videtur ex– cludere illam anticipationem piscationis miraculosae. 16 De hoc primo leproso a Christo mundato (Le. 5, 12-16; Me. 1, 40-45; Mt. 8, 1-4), cfr. quae habet fragmentum papyraceum Evangelii graeci a *BELL et *SKEAT editum (Fragments of an unknown Cospel, London 1935). - Leprosus Domi– num alloquens his verbis utitur: fi.tMo-xo¡)_e: 'b¡crou, Ae:n-po1:,; cruvol>e:úwv, xo¡t cruve:cr-&[wv O(\)'t"01:,; e:v ,éj> 7tO(v3oxe:[ep, e:Aé1tp7Jcr0( XO(t O(ÜTO<; e:yw, - e:&.v... cru -&éAy¡,;, xo¡,&o¡p[~oµ.O(t. o l>e: xup[o,; x,A = Magíster lesu, cum leprosis iter faciens, et manducans cum illis in diversorio (publico hospicio), leprosus factus sum ego quoque. Si ergo tu vis, mun– dus sum... (Cfr. P. VANNUTELLI, Synoptíca, III, 3-4; pp. LXXVII, CV: Roma, 1938).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz