BCCCAP00000000000000000000544
194 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS I. - Hinc sumpsit Joannes occasionem reddendi Christo illustre testi– monium,. « clarius et plenius ceteris » (PATRIZI). « De hoc quod mihi nuntiatis, - ait Baptista -, circa crescen– tem famam Jesu, non modo nullam, sicut vos, experior invidiam, sed gaudio exsulto ac gestio. Nam Ipse est sponsus, cui ego, munus gerens paranymphi, sponsam praeparavi; et nuptiis jam celebratis, ego recedere debeo, ut ille crescat, novis filiis in dies ad eum accur– rentibus. « Illum oportet crescere, me autem minui »: his verbis videtur Baptistam praesensisse imminentiam finis sui; videbat enim odium Pharisaeorum et Herodiadis atque suspicaciam Herodis continuo cre– scentem; et reapse paulo post in vincula conjectus, missus est in prae– sidium Macheruntis, in Peraea australi, ad Orientem maris Mortui 11. - Tune Jesus, audiens sortem Praecursoris sui, et scie:ris quod illo re– cedente, tempus jam advenerat incipiendi ministerium suum proprie dictum; cum videret quoque hostilem animum Pharisaeorum invidia tabescentium ob magnum populi concursum qui quotidie fiebat ad eum, ne eos nimium exasperaret, unde ansam sumerent creandi diffi– cultatem ministerio illius insidiis et persecutionibus suis, prudenter reliquit Judaeam, et secessit in Galilaeam 1 2 . - Duratio praedicationis Christi in Judaea post primum Pascha haud brevis fuit: hoc innuit Joannes verbo « demorabatur » = ~M-rpL~e:v: praeterea id quod narrat de numero permagno discipulorum Christi, tempus sat diuturnum requirit; demum verba Jesu (Jo. 4, 35) ad discípulos: « Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit », (quae cum me– lioribus exegetis, non ut proverbium, sed sensu temporali accipimus), edicunt a Paschate acto fere menses decurisse, cum ad proximam mes– sem nonnisi quatuor deessent 13. § 3 - JESUS IN SAMARIA (Jo. 4, 1-42) In itinere ad Galilaeam, transivit per Samariam, et ad puteum Jacob convertit mulierem; quae, admirata quod Jesus cognosceret intimam vitam suam deordinatam, Prophetam eum confessa est, et voluit ab eo instruí de quaestione quadam religiosa, quae divisionem 11 De Joanne in Macherunte incluso et necato, cfr. Jos. Ft., Antiq., 18, 7. 12 Inter Synopticos ponentes iter Jesu in Galilaeam « cum traditus est Joannes » (Mt. 4, 12), et quartum evangelistam dicentem Jesum secessisse in Galilaeam, cum cognovit hostilitatem pharisaeorum, nulla est contradictio; illi enim indicant tem– pus, hic vero rationem determínantem ítínerís. 13 Cfr. BovER, in « Biblica », 3 (1922), pp. 442-44.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz