BCCCAP00000000000000000000544

168 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI Aliud Pascha a Synopticis suppositum habetur in prima multipli– catione panum 17 , quam Joannes quoque narrans, dicit evenisse cum « proximum erat Pascha... » (Jo. 6, 4). Porro, Pascha spicarum et Pascha primae multiplicationis panum, non ut unicum, sed ut duo paschata distinctis annis respondentia habenda sunt: multa enim facta quae in Synopticis utrumque illum eventum separant, videntur hoc postulare. - Jam, si ita est, habentur quattuor Paschata: primum (purificationis Templi) a solo Joanne 2, 13. 23 commemoratum; alterum (spicarum confricatarum), a Synopticis implicite indicatum; tertium (primae mul– tiplicationis panum), a Joaríne 6, 4 explicite nominatum, a Synopticis implicite suppositum 18; quartum denique (Pascha Passionis), a quat– tuor Evangelistis explicite signatum. - Atqui, tempus inter quattuor Paschata comprehensum efficit tres armas, quibus addendi sunt menses illi a baptismo, quo Jesus ministerium suum inauguravit, usque ad primum Pascha: manet ergo Jesum publice praedicasse per tres annos et aliquot menses 19. 2 - DISPOSITIO F ACTORUM in vita publica Domini, secundum ordinem temporis A - Principia ad harmoniam evangelicam. - 1) Ut imago completa vitae Christi habeatur, consideranda sunt quatuor Evangelia simul, et narrationibus ex ipsis desumptis, vita Christi diggerenda; hinc minus commendantur 1llae Synopses evangelicae, quae separatim tradunt vitam Jesu e Synopticis, et deinde aliam ex quarto evangelio 20. 11 Mt. 14, 13-21; Me. 6, 30-44; Le. 9, 10-17. 18 Indicationem implicitam huius Paschatis a Jo. 6, 4 commemorati videt J. BLINZLER in Luca 13, 1-5 (de Galilaeis a Pilato trucidatis dum ipsi in Templo hostias suas [Agnum paschalem] mactabant): hoc factum arguit Pascha, (siquidem in illo tantum festo licebat privatis, laicis, agnum per seipsos mactare); et arguit tale Pascha, ad quod Iesus non ascendit in Jerusalem: nam, cum mmtius huius crudeli– tatis ad aures Iesu pervenit, Ipse versabatur in Galilaea. Et sic narratio lo. 6, 4 in– venit parallelum in Le. 13, 1-5, a quo accipit confi.rmationem. (Cfr. JosEPH BLINZ– LER, Bine Bemerkung zum Geschichtsrahmen desJohannesevangeliums, Bibl. 36 [1955] 20-35). 19 Cfr. M. HETZENAUER, De annis magisterii publici Jesu Christi; Romae, 1921; U. HoLZMEISTER, Chronologia vitae Christi, caput III, pp. 111-155: curo bibliogra– phia ibi data. Item, *M. GoGUEL, Jésus2 (París 1950), La durée du ministere de Jésus pp. 169-183. - L. GmARD, Le cadre chronologique du Ministere de Jésus, París 1953. (Hi duo auctores, sicut etiam I. BLINZLER, duos annos ministerio publico Christi assignant). 20 Hanc methodum secutus est CAMERLYNCK, « Evv. sec. Mt. Me. et Le. synopsis juxta Vulgatam » (Brugis, ed. 3, 1921): et BRASSAC, Manuel biblique, ed. 15; París, 1920.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz