BCCCAP00000000000000000000544
142 HISTORIA INFANTIAE v. 15 - Impletio prophetiae: «Et erat ibi usque ad obitum Herodis »: <:J.UOd antea modo vago dicebatur, «usque dum dicam tibi », nunc magis determinatur, = usque ad obitum Herodis; haec tamen verba non plane definiunt, quousque S. Familia in Aegypto remanserit; par– ticula enim ~wc, =« usque ad » ita signat aliquem terminum, ut non exdudat tempus posterius. - Tamen in hoc loco videtur illud exclu– dere, ex modo loquendi vv. 19. 20; adeo ut mors Herodis sit etiam terminus exsilii: Herodes vero mortuus est paulo ante Pascha anni 750 U. C. (= 4 ante Ch.). Unde illo ipso anno, vel paulo post facta est Josepho intimatio revertendi. Sed adhuc restat cognoscere terminum a quo exsilium incepit: si Magorum visitatio ponitur post unum annum vel unum cum diinidio a nativitate Christi (Mt. 2, 7. 16), et haec juxta probabiliorem senten– tiam contigit anno 746-747 U. C., pro commoratione aegyptiaca re– stant duo vel tres anní (sel. a 747-8 ad 750-1) 2. Alii multo breviorem eam faciunt, np. paucas hebdomadas, (LAGRANGE tenet unum mensem durasse); alii usque ad 7 vel 8 annos eam extendunt, (ita presertim apocrypha), quam sententiam 7 annorum G 1os s a ordinaria 3 <lefendit; ejusque auctoritas, qua toto medio aevo gavisa est, causa fuit ut haec sententia fere communis evaderet, quamvis nullo histo– rico argumento firmata 4. Evangelista notat Deum hoc disposuisse, u t a d i m p 1e r e t u r quod in Osea 11, 1 scribitur: «Ex A e g y p to v o e a vi f i 1i u m m e u m ». Quae verba etsi litteraliter dicta sunt de populo Israel, quem Deus titulo filii, imo filii primogeniti honestaverat (Ex. 4, 22), et ex Aegypto per manum Moysis eduxerat; tamen, quia filius ille adoptivus typum gerebat filii veri et naturalis, np. Jesu-Christi, verba prophetae nunc plene et proprie implebantur. 2 Hanc plus minus durationem aegyptiaco S. Familiae exsilio concedebant (np. tres annos cum dimidio) expositores illi Apocalypsis, qui Apoc. 12, 14 de hoc facto vitae Christi intelligebant. Mulier, mater filii masculi (Maria, Mater Jesu) fugit in desertum ob persecutionem draconis (Herodis), ibique manet « per tempus et tempora, .et dímídium temporis » (per 3, 1/2 annos). (Cfr. ARETHAS CAESARIBNSIS Comment. in Apoc.: apud Migne, P.- G. 106, 669 sq.: Item *RosENMÜLLER, Scholía in Nov. test., .ad hunc loe.). 3 Auctor « Glossae ordinariae » habetur W ALAFRIDUS STRABO, saec. IX Abbas ü. S. B. (t 849) cfr. P. L. 113-114. 4 Cfr. RuFFINI, Chronología Vet. et Nov. Test.... ; pp. 120. 125.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz