BCCCAP00000000000000000000544

PURIFICATIO MARIAE: LC, 2, 22-38 131 v. 24 - « Et ut darent hostiam... »: indicat alium scopum itineris Ma– riae et Joseph in Templum: non tantum filius erat consecrandus, sed etiam mater erat purificanda. - Lucas citat legem qua mulieres pau– peres purificabantur, sed non determinat quales aves obtulerit Maria. Si aliquid in re incerta conjecturare licet, crediderim obtulisse potius pullos columbarum quam turtures, quia illi ut magis communes mi– nori pretio emi poterant, et quia est credibile, rem fuisse magis usita– tam, columbas quam turtures offerre; uti forsitan ex Jo. 2. 16; Mt. 21, 12, par. conjici potest. (MALDON.). 2) Occursus Simeon (vv. 25-35). « Homo justus », id est, legis obser– vantissimus custos: « et timoratus » (gr. e:u)..ll(.~~c;; = pius et religiosus); « expectans consolationem Israel», hoc est, salutem messianicam, quae apud prophetas, maxime in Isaia vocatur consolatio, et ipse Messias a Rabbinis « Menahem » vel consolator appellari consuevit 28. - « Et Spiritus Sanctus erat in eo », vel « super eum » (gr.). - His verbis tacite approbatur ab evangelista quidquid ponit in ore Simeonis, et simul ejus testimonio pondus additur. v. 26 - « Responsum acceperat a S. Sancto... »: gr. = fuerat ei divinitus revelatum, vel divino oraculo edoctus fuerat, se non mori– turum priusquam vidisset Messiam. vv. 27-28 - Impulsus a Spiritu (Sancto), venit in Templum; et accipiens puerum e manibus Mariae in ulnas suas, benedixit Deum, effundens cor suum coram Eo in cantico laudis, in hunc modum: vv. 29-32 - Canticum « Nunc dimittis ». - Spontaneitate, simplici– tate et sublimitate eminet. - Dividitur in duas partes; prima (vv. 29. 30) respicit beneficium a Simeone acceptum: altera (vv. 31. 32) res– picit beneficium omnibus gentibus, praesertim judaeis, collatum. v. 29 - Simeon consolatione plenus, beatum se praedicat, et mori paratum, quia (v. 30) viso jam Messia, Salvatore, vel salute a Deo missa, in pace est; omnia ejus desideria sunt completa. - Attamen, (v. 31), in contemplatione beatae suae sortis minime quiescens, de sa– lute totius mundi gaudet, et gratias agit. Hunc Salvatorem Deus misit in bonum omnium omnino hominum: Gentilibus tamen, qui densis peccati et ignorantiae tenebris obvolvebantur, Salvator venit tamquam 28 Cfr. *STRACK.-*füLLERBECK, Kommentar z. N. Testament aus Talmud u. Mi– drasch, l. Ev. Matthaei, p. 66, n.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz