BCCCAP00000000000000000000544

PURIFICATIO MARIAE: LC. 2, 22-38 129 cum eo juxta institutum antiquius, quia hoc videbantur praecipere verba angeli nuntiantis: « Quod nascetur, Sanctum vocabitur » (Le. 1, 35; coll. Ex 13, 2. 12): et Maria sic intellexisse videtur. bb) Maria: Lex parientis haec erat; si pepererat masculum, per septem dies habebatur ut immunda; octavo die circumcidebatur infantulus; et per alios triginta tres dies debebat manere domi « in sanguine purificationis suae », vel (quia per hypallagen dictum est) « in purificatione sanguinis sui »: quibus transactis, ad Templum acce– debat, et offerebat duo sacrificia; unum (sel. agnum) in holocaustum, et alterum (pullum columbae, aut turturem) pro peccato: quod si pau– per erat, loco agni poterat substituere alium pullum columbae, seu turturem. - Si vero feminam pepererat, tempus tum immunditiae tum purgationis duplicabatur, quo elapso, eadem sacrificia offerebat; tandem sacerdos declarabat eam mundam (Lev. 12, 1-8). Maria non tenebatur hac lege, quia neque « suscepto semine » conceperat, neque in partu immunditiam ullam contraxerat. Voluit tamen eam obser– vare, simili ducta humilitate, qua Filius suus circumcisioni non obli– gatus, eam subire voluit; et quidem eam obseryavitmore pauperum, non agnum, sed duos pullas columbarum aut duos turtures offerens. ce) Joseph, qui tamquam pater legalis Jesum Deo obtulit et consecravit. dd) Simeon, qui non erat sacerdos (uti putavit S. CYRILLUS HIEROS. et EPIPHANius), et multo minus summus sacerdos (ut habetur in apocrypho" Ev. Nicodemi), neque dicitur fuisse senex, quamvis textus id suggerit: sed erat horno communis, cui magnae tribuuntur laudes, praesertim ob ejus patientem Messiae expectationem, cujus adventum tan ardentibus et assiduis precibus petierat, ut a Spiritu Sancto responsum accipere meruerit, « non visurum se mortem, nisi prius vidisset Christum Domini ». Ipse, accepto puero in ulnas suas, prophetavit circa eum et circa matrem suam. ee) Anna, cujus vita continens et pia laudatur; ipsa quoque Messiam in illo puero agnoscens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus Israelitis. b) Locus. - Purificatio mulierum et oblatio primogenitorum fiebat in porta Nicanoris 27, quac ex porticu Salomonis, in parte orien- 27 Ita haec porta appellata videtur ex nomine donantis, judaei cujusdam alexan– drini divitis: alii, ex Nicanore, duce Antiochi, a Juda Machabaeo devicto, cujus ma– nus « contra· Templum suspensa est » (2 Mach. 15, 33).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz