BCCCAP00000000000000000000544

128 HISTORIA INFANTIAE tatibus criticis ductus). - Alii codd. (v. gr. D), et paucae versiones (Syrosin., Arm., Sah.) habent ixu-rou; quae lectio eo facilius induci potuit quo statim sequitur pronomen ixu-rov, np. puerum Jesum: est. ut videtur, posterius tentamen explicationis lectionis difficilis ixu-r¡;w, quae in longe majori parte codd. et versionum inveniebatur. Et, en duplex ratio (lectio difficilior, a plerisque testibus commendata), quae formam ixu-r&v praeferendam suadet, uti fit in omnibus editionibus criticis (*SoDEN, *NESTLE, VOGELS, MERK). Igitur, «purificationis eorum »: quorumr - Alii respondent; «Ju– daeorum », sel. purificationis quae facienda erat secundum legem judaeorum, vel purificationis in usu apud judaeos ex lege Moysis. Sen– tencia haec est parum probabilis, quia neque in praecedentibus, neque in sequentibus Judaei nominantur. Alii intelligunt « eorum » de Maria et Jesu (ita LAGRANGE); quia etsi purificatio unam afficeret matrem, voluit evangelista uno verbo utrumque comprehendere, et matrem et filium, quia statim subjungit duas leges, quibus ipsi satisfecerunt. Alii demum sumunt de Maria et Joseph (ita PoWER, in Vb Dni., 5 [1925), pp. 33-41); nam ipsi sunt subjectum verbi sequentis « tule– runt »: uterque lege purificationis, diverso licet modo, tenebatur; Maria quatenus ipsi legi directe subjecta erat, Joseph vero, quia tam– quam maritus, curare debebat, ut uxor et filius legi satisfacerent. b) v. 38. - Vulgata legit «redemptionem Israel»: lectio tamen ex graeco certa, est « redemptionem Jerusalem>> vel «in Jerusalem ». Evan– gelista, modum loquendi prophetis Vet. ·Testamenti usitatum retinens, vult totum populum per Jerusalem, ejus caput, designare. (Lectio « Israel » posset esse conformata ad imitationem v. 25. B) Adiuncta narrationis. - a) Personae: aa) Jesus, qui «sanctus Do– mino» vocatur, i. e. Deo offertur et consecratur, et quidem, ut vide– tur, juxta legem antiquiorem; animadvertendum enim est legem re– spicientem primogenitos, mutationem subiisse tempore peregrinatio– nis per desertum. - Priori tempore, primogeniti non redimebantur, sed devovebantur Dei servitio, et fiebant Ejus ministri (cfr. Ex. 13, 2 ss.; 34, 19; Num. 3, 18 sq.; 8, 16): deinde pro primogenitis substi– tuit Deus levitas, qui servido Tabernaculi mancipabantur; pater ta– men debebat solvere pro filio primogenito, ut pretium redemptionis, quinque siclos post mensem a nativitate (cfr. Num. 3, 40-51; 18, 15 sq.); et hoc pretium solvere poterat cuivis sacerdoti in quovis loco, non praecise in Tabernaculo vel in Templo. - Parentes Jesu fecerunt

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz