BCCCAP00000000000000000000544

NATIVITAS CHRISTI: LC. 2, 1-14 123 utroque membro: = « In caelo gloria Deo,. in terra pax hominibus eudokiae » 20. - Item propositio sumí potest sensu vel declarativo ( est) vel optativo (sit); sed multo melius priori sensu accipitur in hoc loco; chorus enim angelicus Deum laudans, concinit primo angelo qui nativitatem Salvatoris nuntiaverat, et declarat effectus et fructus eju– sdem nativitatis. Gloria magna est Deo ob humilitatem et oboedie;n– tiam Filii sui, gloria ex reparatione humani generis, et restitutione ordinis moralis malitia diaboli eversi; gloria ex ipso opere Incarna– tionis taro mirabili, in quo Dei perfectiones dilucide splendent. « E t i n t e r r a p a x h o m i n i b u s »: pax messianica, ea sci.,. licet quae omnium bonorum, spiritualium imprimís, perfectissimum cumulum includit; pax triplex; a) cum Deo, cujus ira non amplius imminet hominibus; b) cum próximo, quia orones homines in Christo, fratre primogenito, fraterne conjunguntur; e) cum seipsis, quia Deo reconciliati, eorum conscientia a peccati morsibus liberatur. - Sed quibus hominibus nuntiatur haec pax?: per verbum appositum euoo– xtix~ determinatur; non omnibus indiscriminatim, sed hominibus bonae voluntatis: quod duobus modis potest intelligi: a) vel de bona, rite disposita, voluntate humana; b) vel de bona voluntate seu benepla– cito divino. - Eudokia, sicut verbum eudokéo, communiter dicitur de beneplacito divino, sed non desunt exempla in quibus adhibetur de bona voluntate hominis 21 ; adeo ut ex usu bíblico non possit sensus « eudokias » in nostro loco satis determinari. - Si res in se spectatur, pax messianica profecto non datur invitis, sed praesupponit deside– rium, vel saltero non contrariamºvoluntatem hominis: ideo nuntiatur hominibus, qui Christum natum fide simplici, ut pastores, recipiunt, qui in euro credunt, et bona ab eo allata concupisctmt. - Ex parte Dei omnibus quidem offertur pax, de facto tamen illis solum datur in quibus Deus sibi complacet; complacet autem Deus sibi in illis tan– tum qui bonam habent voluntatem. Unde quocumque tandem modo intelligatur, sensus manet fere idem, et in utroque casu habetur re– strictio ad determinatam classem hominum. Praeplacet tamen mihi 20 'a~•se-ra~8n (= homines b~nae vohintatis, beneplaeiti) vel b•né ra~8n= (filii be– neplaeiti), vel r•s8n8 ( = beneplaeiti eius [Dei]), saepe reeurrunt in textibus Qumran, (Hymni= Hodayot et Manuale Discipl.). - Ex hae loeutione eonfirmatur divisio bimembris Le. 2, 14 eum leetione eóaoldrx~, et forsitan suadetur interpretatio de bona voluntate Dei. (Cfr. E. VoGT, Bibl. 34 [1953), 427-29). 21 Cfr. v. gr. Rom. 10, 1; Philp. 1, 15; Ps. 144, 16. 19; Prov. 16, 13. 35, etc•. VAN KASTEREN, in Rev. Bibl., 1894 p. 58 multis rátionibus probat « eudokias » in Le. 2, 14 de bona voluntate hominis sU1I1endam esse.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz