BCCCAP00000000000000000000544

· 118 HISTORIA INFANTIAE v. 3 - « Et ibant omnes ut pro:fiterentur singuli in suam civitatem ». - Census factus est in ditione Quirinii, de qua sola hic agit evange– lista, more, non romano, sed hebraico, juxta quem unusquisque inscribí debebat in illa civitate, in qua patriam vel potius avitam seu origina– riam domum haberet; in illa civitate, ex qua tribus et cognatio sua. exierat. - Populus enim electus in tribus divisus erat, tribus in co– gnationes, cognationes in domos, domus autem in familias; et in Vet. Test. hac e~dem ratione census fieri solitos videmus 10. 2º - Iter Joseph et Maríae in Bethlehem (2, 4. 5). v, 4 - Joseph igitur, utpote e domo et familia David, in Bethlehem, .Davidis civitatem, sese conferre debuit: indicatur terminus a quo iti– neris per nomen provinciae (Galilaea) et urbis (Nazareth), a qua Joseph et Maria egressi sunt; et terminus ad quem eodem modo: provincia (in Judaeam), civitas (Bethlehem) .. v. 5 - Josephum comitata est Maria: non constat cum quo verbo connectendum sit determinativum « cum Maria »: alii conjungentes cum « &vé~r¡ » dicunt Josephum, quamvis ipse solus professioni teneretur, · ascendisse cum Maria: alii melius conjungunt cum &1toyp&y¡occr&ocL; « tu profiteretur cum Maria » quia ipsa grammaticali constructione commen– datur: sequitur enim cruv MocpL&µ. immediate post &1toyp&y¡occr&ocL, dum nimium distat ab « &vé~r¡ ». Ceterum, videtur sat probabile Mariam quoque debuisse describí; a) quia ex sententia communi erat filia heres (neque fratres neque forsitan alias sorores habens), ex stirpe davidica oriunda; b) quia tributum capitis etiam mulieres, a 12 ad 60 (64) annum, afficiebat, saltero in AEgypto, cuí Palaestina quoad censum aequipa– rata fuisse videtur (LAGRANGE). « Desponsata sibi uxore »; praecipui codd. graeci (S B C D etc.) omittunt verbum « yuvocLxl. » = « uxore »: sed licet omittatur, Maria erat jam certe uxor Josephi, ut patet ex Mt. 1, 24. - Lucas tamen uti– tur voce « &µ.vr ¡crnuµ.évr¡ » = « desponsata », ad insistendum magis ac ma– gis in virginitate Mariae. « o<5cry¡ eyxúw >>=« quae erat praegnans >>, et partui proxima: haec est quoque una ex rationibus, quare Maria spon– sum secuta est, et qua.re Joseph Mariam deserere noluit. - Haec cir– cunstantia notatur ad praeparanda ea quae sequuntur. 10 Cfr. Nmn. 1, 1-46; 26, 1-65; Jos. 7, 16-18; etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz