BCCCAP00000000000000000000544
116 HISTORIA INFANTIAE Nec huic conclusioni opponi potest mos celebrandi festum Nati– vitatis Domini die 25 Decembris, qui non ascendit ultra saec. III exiens vel initium saec. IV in Occidente, et serius adhuc in Oriente, circa finem saec. IV. - Hic autem dies non ideo videtur designatus, quod firma sententia teneretur illo die contigisse Domini Nativitatem, sed fortasse quod hoc eodem die cultores Mithrae magna solemnitate ce– lebrare solerent natalem hujus nunúnis, Solis invicti: Ecdesia vero hinc sumens occasionem, elegit hunc diem ad celebrandum Christi, Solis justitiae, natalem, ut christianis tolleretur occasio festa illa pro– fana adeundi 4. C) Divisio narrationis in quatuor partes: 1) edictum Augusti (2, 1-3); - 2) iter Joseph et Mariae in Bethlehem (2, 4. 5); -- 3) Christus nasci– tur ex Maria Virgine (2, 6. 7); - 4) ejus nativitas pastoribus per ange– lum annuntiatur (2, 8-14). 1 º - E di et u m A u g u s ti (2, 1-3). - Est locus classicus propter objectiones quibus ansam praebuit contra veritatem historicam tertii Evangelii s. Edictum Augusti praecipiebat censum un i v e r s i o r b i s , ....:. i. e. imperii romani; quod, quia majorem et potiorem orbis cogniti partem comprehendebat, ideo ~ obwuµ.ÉvYJ, non sine quadam exaggeratione appellabatur. - AuGUSTUS censum indicens, volebat scire, ut SuETONIUS et TACITUS dicunt, (loquentes de « Ra– tionario vel Breviario totius imperii » propria Imperatoris manu exa– rato), « quantum civium sociorumque in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vectigalia >>••• cssent 6. - Unusquisque enim in libris descriptionis notare debebat nomen, locum commorationis, of– ficia, bona, reditus, statum familiae, etc. 4 Cfr. DucHESNE, Les origines du culte chrétien; pp. 261 ss., KELLNER, Heortolo– gie, p. 102; (Freiburg i Br., 1901): CUMONT, Les mystéres de Mythra, (1902): G. Bo– NACCORSI, Il Natale; appunti d'esegesi e di storia, pp. 39-58 (Roma, 1903). BoTTE B., Les origines de la Noel et de l'Epiphanie; Louvain, 1932. PRÜMM K., Zur Entstehung der Geburtifeier des Herm in Ost und West; cfr. Stimmen der Zeit, 1939; p. 1 ss. 5 Eas praecipue movit Rationalista *EMIL ScHÜRER, in Geschichte des jüdischen Vol– kes im Zeitalter J. Christi. Alii post euro easdem recoquere solent. - Videas earum expositionem et solutionem in Manualibus Introductionis biblicae, ad quam disci– plinam hujus quaestionis tractatio pertinet. - Utiliter consules RuFFINI, Introductio bíblica in S. Scripturam; pars 2, L. I; pp. 206-22. (Romae, 1925). - Itero E. Fo– SCHIANI, Exíít edíctum a Caesare Augusto, Padova, 1923: (monographia sat completa). Pro tota pericopa Le. 2, 1-20 cfr. G. BONACCORSI, Prími saggi dí .filología neotestamen– taría, 1, pp. 167-91, (Torino, 1933). 6 TACITUS, Annales, l. I, nº 11; SUETONIUS, Augustus, ce. 28. 101
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz