BCCCAP00000000000000000000544

NA'I'IVITAS CHRISTI 115 b) Tempus: ex narratione Lucae certum est Christum natum esse in Bethlehem occasione descriptionis universalis ab Augusto Im– peratore indictae. Haec descriptio, quae ab evangelista vocatur prima, et dicitur facta cum Quirinius esset praeses (vel legatus vel dux exer– citus) Syriae, potest valde probabiliter identificad cum ea quae, ex monumentis et testimoniis antiquissimis rite perpensis concluditur facta anuo 8 vel 9 ante aeram vulgarem, qui respondet anno 746-745 ab U. C. - Igitur Christus hoc tempore natus est; 7 vel 8 annis ante aeram vulgarem vel Dionysianam. - Annum antiquiorem 746º vel 747° ponere prohibemur ab indicatione Le. 3, 1 de initio praedica– tionis Baptistae auno 15° imperii Tiberii Caesaris, collata cum alía ejusdem evangelistae (3, 23), de aetate Christi venientis ad baptismum, cum esset trigínta circiter annorum. Annus quippe decimus quintus Tiberii respondet 781 vel 783 U. C. (27 vel 29 post Chr.), prout anni Tiberii supputantur ab ejus consociatione cum Augusto, vel ab hujus morte (19 Augusti 768 U. C. (14° post. Chr.]). - Si ínter hos duos terminas (censum Quirinii et annum 15° Tiberii) vel mínimum inter– vallum (747-781 U. C.) sumimus, Christus ad baptismum veniens ha– bebat 34 vel 35 anuos; (nam non statiní ac Joannes incepit praedicare, venit Christus ad baptismum, sed post aliquot menses vel post inte– grum annum). Veritas verborum Lucae adhuc manet, quia illud quasi annorum triginta latitudínem patitur inter 25 et 35 3 • Ex alía parte nativitas Christi poni non potest infra a. 750 vel 7 49; quia juxta Mt. 2, 1 Jeslis natus est in diebus Herodis regís; jam ex Fl. Josepho certo constat Herodem circa tempus paschale anni 750 U. C. (4 ante Chr.) obiisse. - Si haec omnia perpendimus, nativitas Christi concludi debet intra annum. 746, ut m.aturius, et annum 750, ut serius. - Pressius rem. definire non valemus. Mensis anni quo Christus natus est, in textu directe non indicatur: ex índole autem a e e o m m o d a t i t i a domínationis romanae usi– bus et circunstantiis diversarum. provinciarum, P. FoNCK probabile ex– sistimat censum. in Palaestína actum fuisse mensibus Octobri et No– vembri; quia hinc quidem incolae post finitam víndemiam liberi ab urgentioribus laboribus agricolis manebant, illinc vero nondum ince– perant pluviae hiemales, quae versus :6.nem Novcmbris initium. habent, et satis difficile et incommodum reddidissent iter incolarum ad domi– cilia paterna. 3 Cfr. KEPLER, De anno natali Christi, XII, 140 s.; Item LADEUZE, in R. d'hist. éccl. (1904), p. 903.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz