BCCCAP00000000000000000000544
S. JOSEPH REVELATUR MYSTERIUM 111 << Q u o d. . . in e a na tu m es t (-rn ... yevvy¡,l}~v) = quod. in ea generatum est, « d e S p i r i t u S a n e t o e s t », hujus divini Spiritus operatione generatum est. - Ita Joseph in innocentia Maria.e; de qua ipse nullus dubitaverat, confirmatus, laetus audit nuntium na– tivitatis filii Mariae, querh ipse, jura patris exercens, vocabit Jesum, i. e. Salvatorem; qui populum suum a -peccatis liberabit. Nota enallagen numeri tam in gr. quam in lat. = «populum... a pec– catis eorum »; quia «populus » est nomen collectivum: observa quoque in– dolem spiritualem salutis messianicae; et simul colorem hebraicum, localem, quo exprimitur opus Messiae, cum tantum faciat mentionem ·populi Israel; quin tamen alios populos excludat. Matthaeus hebraeis ipsorum lingua scribens, privilegia judaeorum sancte servare debebat; Messias pro ipsis pri.– mum veniebat, («Judaeo primum et graeco »; Rom. I, 16), et ex illis salus messianica in universum mundum propaganda erat: (« Salus ex judaeis est »; Jo. 4, 22). Animadverte denique implicitam affirmationem divinitatis filii Mariae; nam ipse dicitur operaturus salutem illam, quae Deo Jahwéh ut propria in V. Testamento attribuitur: cfr. v. gr. Ps. 129, 8: « Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus », in quo parallelismus verba– lis et realis cum Mt. I, 21 invenire est. vv. 22-25 - Evangelista, more suo, et pro scopo suo apologetico dogmatico ostendendi Jesum esse Messiam' in' quo V. Testamenti vaticinia impleta sunt; subjungit, totum hoc factum fuisse, ut adim– pleretur quod dictum fuerat a Domino per prophetam (Isaiam), quem ut omnibus notissimum; nominare necesse non habuit. - Hac et si– milibus formulis, quas crebro aµhibet Matthaeus, indicatur nexus ín– ter Vetus et Novum Testamentum, ínter prophetias earumque adim– pletionem. A Domtno, úno x.up( ou: vaticinium a Deo, tamquam a causa principali procedit: per prophetam, i>iix indicat causam instrumen– talem. - Hic textus jure adducitur ad factum inspirationis S. Scrip– turae ~jusque naturam declarandam. v. 23 - Citat celebratissimum Isaiae 7, 14 vaticinium 47, et authen– ticam ejus interpretationem proponit, dicens: virginem a propheta praedictam, esse Maria~, et Emmanuelem esse filium ejus, Jesum. 47 Matthaeus libenter solet Isaíam citare, et frequentius omnibus aliis Novi 'I'c::– stamenti scriptoribus, maximi Vatis- prophetias in Christo impletas ostendit. -'-'7 Hinc forsitan explicatur quod Magistri S. Scripturae aevo Scholasticorum, in Universi– tate Parisiensi, Bononknsi et aliis, librum Isaíae, et Matthaei Evangelium simul ex– ponendum susceperint. - Cfr. A. KLEINHANS, Der Studiengang der Professoren der Hl, • Schrift ini 13. und. 14.Jahrhundert: in Bíblica, 14 (1933); pp. 381-99): praesertim p. 390,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz