BCCCAP00000000000000000000544
110 EVANGELIUM INFANTIAE Primam solutionem nullo modo admittere volebat, quia amor quo Mariam prosequebatur, et magna de ejusdem pudore et castitate existimatio vetabat eum culpam aliquam in ea suspicari; unde firmi– ter proposuit (µ~ &ÉACóv) eam non traducere 43 h. e. infamiae non ex– ponere, vel rem notam facere. Sed neque alteram solutionem poterat amplecti; quia lex prohi– bebat sumere mulierem ex alío vel aliunde gravidam 44. Ideo tertiam elegit; cogitavit np. Mariam dímittere, sed occulte; hoc secretum non poterat esse absolutum, quia ad libellum repudii scribendum duo sal– tem testes adhibendi erant; sed in libello poterant taceri causae dimis– sionis et temporis indicatio. Ita Joseph, meliori quo poterat modo, et propriae conscientiae et Mariae famae consulebat 45. vv. 20-21 - Mysteríi revelatio. - Dum haec Joseph animo volve– bat, et quasi praeoccupatione tenebatur, ecce angelus Domini (Ga– briel) locutus est ei ínter somnium = xa;'t'' CÍvo,;p. - Sicut ejus homony– mus Joseph Patriarcha, Joseph noster celebris est propter somnia: quatuor somniis et totidem actibus oboedientiae conduditur quidquid S. Matthaeus de S. Joseph refert 46. « Joseph, fili David»: hoc nomine interpellatur, ut vel ex eo in– telligat per ipsum cooptandum esse Messiam in familia davidica, per le– galem suam patemitatem quae nunc ipsi offertur, acceptando Mariam in conjugem suam. - « Ne timeas accipere Mariam in conjugem tuam»: n-o,;po,;).,o,;~e:'i:v =accípere, ídem est ac « in domun tuam deducere », so– lemnia nuptiarum cum ea celebrare, « et simul cum ea cohabitare >>. Ex hoc verbo condudi potest Mariam et Joseph illa tempestate non conjuges sed sponsos esse; nemo enim, ut dicit F1LLION, dicitur reci– pere id quod jam habet secum. 43 1tClpcd~e:tyµCl,[½e:tv = traducere: Col. 2, 15 Vgta vertit hoc verbum eodem modo, « traduxit », hoc est, « exposuit illas potestates publico dedecori, dum mani– festum de illis tulit triumphum» (Cfr. I. HuBY, Les Épitres de la captivité, [Verb salu– tis, VII, Paris 1935, ed 4] in h loe.). - Hebr 6, 6 verbum 1tClpClae:tyµCl,L½e:tv vertitur melius, per « ostentui habere », « confusioni exponere ». (Cfr. Num. 25, 4). 44 Cfr. Prov. 18, 22 : « qui... tenet adulteram, stnltus est et impius »: (hoc non habetur in t hebr, sed tantum in LXX et Vgta). 45 MALDONATUS, cum aliis quos non nominat, probabilius arbitratur Josephum cogitasse voluntarium in alias regiones secessum, ut per speciem peregrinationis ita dimitteret, ut non vitio aliquo repudiasse, sed necessitate deseruisse videretur. Ita quoque berre omnia componuntur. Vide apud ipsum MALDONATUM, (in Mt. 19, 8), et causas ob quas dare licebat libellum repudii, et Jormalitates quibus libellum con– fici debebat. - Ibi dat etiam formulam libelli repudii. 46 Cfr. Mt. I, 20; 2, 13; 2, 19, 22; (cfr. 2, 12; 27, 19).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz