BCCCAP00000000000000000000544

S. JOSEPH ANXIETAS 109 recentiores potius in priorem sententiam inclinant; dum ·moderni, et nostris diebus major pars interpretum alteram sententiam praeferunt. Ducuntur autem istis rationibus: a) sensus hujus pericopae ·est, quod illi qui hactenus sponsi tantum erant, nuptias nunc celebrant; b) mores judaeorum quoad sponsalia et matrimonia; e) philologia: nam sensus proprius et primarius verbi µ,vr¡cr-ri::ów est « sponsalia facere »; sicut la- tinum « despondere ». · - « a n t e q u a m e o n v e n i r e n t »; eadem sententiarum di– versitas: potest enim per se intelligi et d e e o n g_r e s s u m a r i - tal i illorum qui jam conjuges sunt, et de e oh abita ti o ne eorum qui solis sponsalibus initis, separatim adhuc habitabant. Hoc ultimum in nostro casu est· probabilius, quia a) verbum « convenire » explicatur v. 20 per accipere, quod vix dubi,um est significare « in do– mum deducere », « cohabitationem incipere »: - b) ad indicandum usuro matrimonii adhibet notum euphemismum « e o g nos e ere» (v. 25). -:-- inventa est: non exprimitur a quo inventa sit; potius sumendum est « .i::úpi!Ah¡ » sensu impersonali = « in v e n t u 111 e s t », i. e. quili– bet poterat videre, ipsam « in utero habere », h. e. concepisse, gravi– dam esse; de Spíritu Sancto: haec per anticipationem ponuntur ab evan– gelista; nam revelatio facta est ab angelo, et antea neque Joseph, ne– que multo minus alii cognoverunt ipsam concepisse divina virtute; sed in gratiam legentium, ne quis vel · ad momentum suspicionem admittat Mariae injuriosam, notam illam anticipat-:-« de Spiritu Sanc– to ». - Ex Luca I, 35 jam scimus his verbis non indicari solummodo virtutem vel influxum divinum in opere conceptionis Christi (uti LA– GRANGE in L'Évangile de St. Mathieu, in hunc loe. dicit), sed tertiam Personam SS. Trinitatis, cuí hoc opus amoris, bonitatis et sanctitatis appropriatur. v. 19 - «Joseph autem vir ejus: ex hoc titulo minime intuleris so– lemnia nuptiarum fuisse jam celebrata; nam et simplex sponsus etiam vocabatur et erat vir, juxta mores Judaeorum circa sponsalia » (Cfr. supra). « Cum esset justus »: haec verba, (quae debent sensu amplissimo su– mi, de omnis generis virtutibus, de custodia legis fidelissima) rationem reddunt et magnae anxietatis Joseph, et solutionis prudentiae carita– tisque plenae quam excogitavit. Videns Mariam gravidam, ignoransque quid accidisset et quid ipse facere deberet, magna tenebatur anxietate: tria in promptu erant: a) vel rigorem legis observare, et Mariam ad .tribunal vocare; b) vel, quidquid accidisset oblivioni mandando, eam in coniugem accipere; e) vel tandem ipsam dimittere, dato ei libello repudii.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz