BCCCAP00000000000000000000544
S. JOSEPH ANXIETAS 107 Oriente surgit: Messias igitur appellatur a Zacharia sidus vel Sol, si– cut in vaticiniis per stellam (Nuni. 24, 17), vel lucem magnam (Is. 9, 2; 60, 3; etc. etc.) designatus fuerat. Ad originem Messiae caelest'em pertinet id quod additur, ex alto i. e. e cado. v. 80 - S. Lucas, non acturus amplius de Joanne, usquedum illum ad vitam suam publicam egressum dem.onstret, duobus tractibus de– lineat totum tempus intermedium, dicens: « Puer autem crescebat (cor– pore et aetate), et confortabatur spiritu » (robustus spiritu efficiebatur); et ubi primum per aetatem licuit (<( teneris sub annis », ut canit Eccle– sia in hymno Matut., in festo Nativ. S. J. Bapt.), secessit in desertum, probabilius in desertum Judae, quin tamen sedem fixam ullibi habe– ret: hoc fortasse vult Lucas indicare, adhibens plurale, = in desertis (cfr. Le. 5, 16; 8, 29). - Ibi, oratione et paenitentia sese praeparabat ad munus suum praedicandi paenitentiam; vita austerissima quam po– stea, teste Me. 1, 6 gerebat, non erat nisi continuatio modi vivendi quem in desertis habuerat: <( Erat vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel sylvestre edebat ». - Idem Mt. 3, 4. - In deserto et solitudine mansit, usquedum De;us eum vocavit ad praedicandam paenitentiam et administrandum baptismum, anno circiter trigesimo vitae suae (Le. 3, l s.). § 5 - PERTURBATIO s. JosEPH, ET MYSTERII REVELATIO (Mt. I, 18-25). A) Textus. - v. 18: a) Codd. latini fere omnes, et vcrsió syrcur habent solum <( Christi autem... »: sed omnes testes graeci habent utrum– que nomen, «Jesu Christi », vel, ut B (Vat.), « Christi Jesu »: ideo edi– tiones criticae *WEsc-*HoRT, *NESTL, VOGELS, MERK, etc, duplex no– men servant. b) Verbo lat. Vulg. generatio, duplex in codd. graecis respondet lectio: vdl. yÉvv'Yjcrtc; = gencratio, et yéve:mc; =origo, pro– cedentia: plerique codd. secundam formam habcnt, ideo in edit. cri– ticis supralaudatis praefertur. Contcxtui quidem melius quadrat lec– tío yÉvv'Yjmc; =generatio; non enim jam agitur de remota Christi pro– cedentia (= yéve:crtc;) sicut in versu primo, interpositis multis ejus pro– genitoribus, sed de ejus immediata generatione (= yÉvv'Yjmc;): ideo pos– set lectio yéve:crtc; orta esse ex influxu v. I. - ScHANZ dicit lectionem yÉvv'Yjcrtc; exigi a contextu. e) 11. 25 - «Filium suum primogenitum »: codd. graeci melioris notac, ínter quos B et S, ítem versiones syrsin et syr– cur. copt. arm., atque etiam editiones criticae, hoc verbum -rov npw– -r6-roxov omittunt; quia putant esse additum ex Luca 2, 7 ubi certe
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz