BCCCAP00000000000000000000544
CANTICUM • BENEDICTUS, 105 Deus S a 1 v a t o r e m fo r ti s s i m u m, cujus opus salutiferum nihil poterit impedire: huncque suscitat in domo David, quae in magnam abjectionem devenerat (Ps. 88, 39-52), sed quae nunc jam gloriose instauratur, « cornu, frontem erigit ». v. 70 - Ita implebat Deus, quae per prophetas suos sanctos ah an– tiquo promis~rat: << sanctorum... a saeculo... prophetarum », np. pro– phetae antiquissimi 39: cum commemoret domum David, alludit im– primís ad vaticinium Nathan (2 Sam. 7, 11 ss.). v. 71 - Post quasi-parenthesim v. 70, pergit in descriptione salutis, vel operis Salvatoris illius fortissimi: salvat nos ab inimicis, et a po– testate omnium nos odientium eripit. Cum salus in toto Cantico in– telligatur spiritualis, etiam inimici et osores sumendi sunt eodem sensu; sunt igitur diabolus et peccatum, mundus hujusque sectatores. v. 72 - Declarat motivum, cur Deus miserit Salvatorem; np. ut misericordiam ostenderet erga patres nostros, adimplendo id quod eis promiserat.' Miseric,ordia enim Dei erga illos fuit, ut dicit EuTHYMIUS, non solum quod ipsis, dum viverent, Christus promissus fuerit, sed quod post eorum mortem Christus fueric revera missus suo tempore, ut data ipsis servaretur fides. Hunc esse sensum, verba sequentia pro– bant; « et memorari (= ut recordaretur) testamenti sui sancti », foederis, quod cum patribus inierat. v. 73 - Hoc foedus, ut firmius esset, np'. ut homini majorem adim– pletionis fiduciam ingereret, solemmi juramento confirmatum erat; unde Deus ex ipsa misericordia, qua motus fuerat ad faciendas olim illas promissiones Abraham aliisque Patriarchis, nunc permovetur ad illas fideliter implendas 40. v. 74-75 - Finis Dei in hac salute (vel Salvatore) mittenda, is fuit: ut, pace et liberatione ab inimicis nostris concessa., daretur nobis, sine ullo timore, servire illi soli, exhibendo ei omnibus diebus nostris, i. e.. continuo, cultum vera sanctitate et justitia gtatum. - Verba « datu– rum se nobis », non stmt accipienda ac si objectum illius doni esset 39 Cfr. Act. 3, 21 ss. ubi eadem omnino phrasis recurrit: isti antiqui prophetae dicuntur a) Moyses, b) a Samuel et deinceps; e) Abraham. 40 Animadverte in hoc v. 73, et praedicatum internum (opxov••• &µocr~v), et casurn accusat (lípxov) pro genit (lípxou), ob attractionem relativi (ov): pendet a µv'l)cr-&'ijvai; ideo, deberet sicut /3ia-&~X'1J<; poni in genit. = /ípxou; recordari testamenti... et iu– risiurandi... &. \) \
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz