BCCCAP00000000000000000000544
102 EVANGELIUM INFANTIAE v. 53 - <i Es u rientes i m p 1 e vi t bon is... »- Avide in– hiantes saluti messianicae, desiderium suum impletum vident; dum divites bonis materialibus, in iisque beatitudinem suam collocantes, nec suspirantes ad bona messianica, non quidem bonis propriis expolian– tur, bonis autem spiritualibus a Messia allatis vacui dimittuntur. v. 54 - cx.v't'e:M~e:'t'o = «suscepit (=manu apprehendit) Israel, puerum (seu s e r v u m) suum ». - Mysterium Incarnationis consideratur a B. M. Virgine tamquam Dei miserentis inclinatio versus populum suum, qui misere prostratus jacebat, ad quem porrigit manum et attollit. v. 55 - Hic versus in latina versione ambiguus, in textu graeco darus est et certus. Prima ejus pars « Sicut locutus est ad patres no– stros », ut quaedam parenthesis considerari potest; altera, «Abraham et semini ejus in saecula », conjungenda est cum ultimis verbis versus praecedentis; «misericordiae suae erga Abraham et semen ejus... ». v. 56 - Concluditur narratio Visitationis, indicando modo approxi– mativo, uti solet Lucas 36, quandiu Maria apud Elisabeth commorata fuerit. « Q u a s i m en s i b u s t r i b u s », i. e. per tres, plus minus, menses. Hic quaestio fieri solet, utrum Maria in domo Zachariae usque post nati– vitatem Baptistae manserit, an antea recesserit? Pro utraque sententia stant auctoritates aequalis fere ponderis. Patres latini primam sententiam tenent, urgentes praesertim rationem quae Mariam moverat ad cognatam invi– sendam, np. eam adjuvare eique gratulari. Improbabile proinde habent, Mariam cognatae valedixisse, eo praecise tempore quo magis ejus adjutorio indigebat, et quo opportuniores erant gratulationes; np. tempore partus et circumcisionis infantis. (Ita etiam MALDONATUS, CALMET, BuzY, HET– ZENAUER, alii). - Patres vero graeci contrariam sententiam tuentur, provo– cantes maxime ad mores Orientalium, quos ipsi bene noverant; virgines recedere solere, cum praegnantes pariunt: ad naturalem quoque indecen– tiam, quam in hoc quilibet videt. - Aliunde, adjutorium Mariae non erat amplius necessarium, cum aliae personae in talibus adjunctis accedere soleant. Revera, cum in sequentibus nulla fiat mentio Mariae, et ordo narra– tionis suggerat Mariae discessum evenisse ante ea quae sequuntur, melior videtur sentencia PP. Graecorum. (Ita LAGRANGE, KNAB., FILLION, SALES, VALENSIN-HUBY). 36 Cfr. Le. 3, 23; 9, 14. 28; 22, 29; Act. I, 15; 19, 34; 25, 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz