BCCCAP00000000000000000000544

96 EVANGELIUM INFANTIAE dunt internae: a) ideae Cantici omnino congruunt Mariae; b) v. 48 respondet v. 38; ergo ejusdem personae est; e) modus quo Lucas alias narrationes Infantiae disponít, ita ut Maria primas partes habeat, hlc non servaretur, si Canticum non ipsa pronuntiavit; d) Omnia ista momenta perpendens Pont. Comm. de re bíblica, speciale responsum dedit sub die 26 Junii 1912 de attributione «Magníficat» B. M. Vir– giní. Documenta, in quibus «Magníficat », non B. M. Virgini, sed Elisabeth tribuitur, dicit esse rarissima et prorsus singularia, quae nullo modo praevalere possunt contra testimoníum concors omnium fere codd., tum graeci textos originalis, tum versionum, et contra inter– pretationem quam plane exigunt non minus contextus, quam ipsius Virginis anímus, et constans Ecclesiae traditio. - Nomen igitur Ma– riae in Le. 1, 46 delere non licet, cum critice certissimum sit 30. B) A4juncta narrationis. - a) T e m p u s : indicat illud S. Lucas verbis, «in diebus illis » (v. 39); quod debet absque dubio intelligi « paucis diebus post ea quae supra narrata sunt », paulo post Annun– tiationem; ut colligitur ex v. 26. 36 coll. cum vv. 56. 57: nam si Eli– sabeth, tempore Annuntiationis Mariae, erat in mense sexto praegna– tionis, et Maria mansit cum ea per tres menses ante nativitatem Bapti– stae, iter Mariae ad suam cognatam invisendam, non potuit multum retardari post Annuntiationem. Hoc postulat etiam fervor éaritatis Mariae, et festinatio cum qua dicitur iter peregisse. b) Lo e u s : e Nazareth Galilaeae perrexit Maria in montana judaeae, in civitatem juda, quae non nominatur 31. Haec urbs ah aliis ponítur Hebron, 36 Kmt. a Jerusalem distans (ita v. gr. FILLION): ah aliis Juta vel Jota (Jos. 15, 55; 21, 15), 10 Kmt. ad meridiem Hebron (ita HETZENAUER, Religio revelata N. T., et PATRIZI, De Evangeliis, l. 3. d. 10, c. 1): alii demum putant domum Zachariae fuisse in 'Ain Karem (Jos. 15, 59; juxta LXX), 6 Kmt. a Jerusalem, Occiden– tem versus. - Ha~c postrema sententia nititur traditione locali, Cru– ciatorum expeditionibus antiquiore, et nomen illius loci Christianís usitatum, est « S . J o a n n e s i n m o n t a n i s ». Jam saec. VI indicatur 'Ain-Karem a THEODOSIO (« De terra sancta», XXIV). - Hanc sententiam tenent V. GuÉRIN, LAGRANGE, RE, HUBY-VALENSIN, &. e) Personae. Maria et Elisabeth, jam matres mirabiliter effectae. - 30 Cfr. RuFFINI, Introd. in N. T.; l. 1, pp. 128-137. 31 S. AMBROSIUS, BEDA, etc; «civitatem Juda» intelligunt Jerusalem: at mirum esset Lucam modo adeo vago Jerusalem designasse.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz